<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et
isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean exstruentur
magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario
inspexerint, et quidem plures, corpus animae vindicantes. Nec illos
dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus
et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles
et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi
corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius
ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora
includit, - sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes
animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus,
tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum
spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit,
digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso
animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem
spiritus anima est, ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes
non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem
parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum
et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem
capere et animam. Itaque corpus similitudini vel dissimilitudini
obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones
inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui
laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit, et corpus animae,
cui adflictae cura, angore, amore cobaerescit per detrimentum
socii vigoris, cuius pudorem et pavorem rubore atque pallore
testetur. Igitur anima corpus ex corporalium passionum communione.
Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia
ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec
<pb xml:id="v.2.p.563"/>

contingantur ab eis (unde et Lucretius, Tangere enim et tangi
nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima
affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus
non derelinqueret.</p></div></div></body></text></TEI>