Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia, quanto magis vana et frustratoria et turbida et ludibriosa et immunda. Nec mirum si eorum sunt imagines quorum et res. A deo autem, pollicito scilicet et gratiam spiritus sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos et ancillas suas, ea deputabuntur quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat, et maior paene vis hominum ex visionibus deum discunt. Sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si vigilantibus non potest. Tertia species erunt somnia quae sibimet ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius visionis? Num ergo haec species naturali formae relinquenda est, servans animae etiam in ecstasi res suas perpeti? Ea autem, quae neque a deo neque a daemonio neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis, ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur. Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, quasi iam emergente animarum vigore prodacto sopore. Ex temporibus autem anni verno magis quieta, quod aestas dissolvat animas et hiems quodammodo obduret, et autumnus, temptator alias valetudinum, sucis pomorum vinosissimis diluat. Item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat, neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet, aut compressa iecoris angina sit mentis. Sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem (etsi Plato est qui ea aestimavit); et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est. Superstitio, it cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur, ut castimoni(??) inducat, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum. Ieiuniis autem nescio an ego solus plurimum ita somniem ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? Immo tanto magis ad hanc quantum et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet divinitatis, quia familiarem dei norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione aruit victu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin summovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo fiat. Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro aut Herodoto fama mentita est, nonnunquam in barbaros calumniosa, aut magna vis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. Sed et a deo deducimus somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, vel quia nulla iam gens dei extranea est, in omnem terram et in terminos orbis evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?