Ecce rursus urgemur etiam de ipsorum somniorum retractatu quibus anima iactatur exprimere. Et quando perveniemus ad mortem? Et hic dixerim, Cum dens dederit, nullae longae morae eius quod eveniet. Vana in totum somnia Epicurus iudicavit, liberans a negotiis divinitatem et dissolvens ordinem rerum et in passivitate omnia spargens, ut eventui exposita et fortuita. Porro si ita est, ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis, corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est. Aristoteles maiori sententiam mendacio recitans agnoscit et verum. Telmessenses nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Quis autem tam extraneus humanitatis ut non aliquam aliquando visionem fidelem senserit? Pauca de insignioribus perstringens Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator quod filiae Mandanae adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae fluxisse somnio viderit Herodotus refert; item anno post nuptias eius ex isdem locis vitem exortam toti Asiae incubasse. Hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. Qui filium eius tanto operi interpretati sunt, non fefellerunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater Olympiadis uxoris naturam obsignasse viderat anulo, leo erat signum. Crediderat praeclusam genituram (opinor, quia leo semel pater est), Aristodemus vel Aristophon, coniectans immo nihil vacuum obsignari, filium et quidem maximi impetus portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem anuli recognoscunt. Ephorus scribit. Sed et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniavit. Heraclides prodidit. Et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit. Euphorion provulgavit. Mithridaten quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco, et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. Noverunt et Romani veritatis huiusmodi somnia. Reformatorem imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Iulium Octavium tantum, et sibi ignotum Marcus Tullius iam et Augustum et civilium turbinum sepultorem de somnio norat. In Vitellii commentariis conditum est. Nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum: ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassi Philippis aeger alias, maius tamen ratus discrimen ab hostibus relaturum se, Artori visione destituto tabernaculo evadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Iovis. Revelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medellae, produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiamnunc, gerula iam sua inspexerat. Cycnus de sinu Socratis demulcens homines discipulus Plato est. Leonymus pyctes ab Achille curatur in somniis. Coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit. Neoptolemus tragoedus apud Rhoiteum Troiae sepulchrum Aiacis monitus in somnis ab ipso ruina liberat, et cum lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores et affirmatores in hanc rem? Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus et Dionysius Rhodius, Hermippus, tota saeculi litteratura. Solum, si forte, ridebo qui se existimavit persuasurum quod prior omnibus Saturnus somniarit; nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles, ignosce ridenti. Ceterum Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes somniis extulit cum Philochoro Atheniensi. Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Throphonii in Boeotia, Mopsi in Cilicia, Hermionae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica. Cetera cum suis et originibus et ritibus et relatoribus, cum omni deinceps historia somniorum Hermippus Berytensis quinione voluminum satiatissime exhibebit. Sed et Stoici deum malunt providentissimum humanae institutioni inter cetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi. Haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et aliter interpretandam. Nam de oraculis etiam ceteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus quam daemonicam esse rationem eorum spirituum qui iam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum et admonitionum et praenuntiationum, quo magis laedant iuvando, dum per ea quae iuvant ab inquisitione verae divinitatis abducunt ex insinuatione falsae? Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica et interim libera est. Quo nemo dubitaverit domus quoque daemoniis patere, nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginibus circumvenire. Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia, quanto magis vana et frustratoria et turbida et ludibriosa et immunda. Nec mirum si eorum sunt imagines quorum et res. A deo autem, pollicito scilicet et gratiam spiritus sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos et ancillas suas, ea deputabuntur quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante deo iustis et iniustis, siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat, et maior paene vis hominum ex visionibus deum discunt. Sicut ergo dignatio dei et in ethnicos, ita et temptatio mali in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si vigilantibus non potest. Tertia species erunt somnia quae sibimet ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi causa alicuius visionis? Num ergo haec species naturali formae relinquenda est, servans animae etiam in ecstasi res suas perpeti? Ea autem, quae neque a deo neque a daemonio neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem et praeter interpretationem et praeter enarrationem facultatis, ipsi proprie ecstasi et rationi eius separabuntur. Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, quasi iam emergente animarum vigore prodacto sopore. Ex temporibus autem anni verno magis quieta, quod aestas dissolvat animas et hiems quodammodo obduret, et autumnus, temptator alias valetudinum, sucis pomorum vinosissimis diluat. Item ex ipsius quietis situ, si neque resupina neque dextero latere decumbat, neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet, aut compressa iecoris angina sit mentis. Sed haec ingeniose aestimari potius quam constanter probari putem (etsi Plato est qui ea aestimavit); et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt. Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis nunc praesumptio nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est. Superstitio, it cum apud oracula incubaturis ieiunium indicitur, ut castimoni(??) inducat, praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt onerosum et inflatui pabulum. Atquin trina illa cum Daniele fraternitas legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam somniorum praecipue gratiam a deo redemerunt et impetrandorum et disserendorum. Ieiuniis autem nescio an ego solus plurimum ita somniem ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? Immo tanto magis ad hanc quantum et ad omnem; si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem. Sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet divinitatis, quia familiarem dei norunt, quia et Daniel rursus trium hebdomadum statione aruit victu, sed ut deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae. Ita non ad ecstasin summovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in deo fiat. Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem. Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro aut Herodoto fama mentita est, nonnunquam in barbaros calumniosa, aut magna vis eiusmodi daemonum in illo climate dominatur. Si enim et Aristoteles heroem quendam Sardiniae notat incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus, tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris et Thrasymedis insigne inde processerit. Sed et a deo deducimus somnia. Quid ergo nec a deo Atlantes somniarent, vel quia nulla iam gens dei extranea est, in omnem terram et in terminos orbis evangelio coruscante? Num ergo aut fama mentita est Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum? Satis de speculo mortis, id est de somno, tum etiam de negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem huius excessus, id est ad ordinem mortis, quia nec ipsam sine quaestionibus, licet finem omnium quaestionum. Publica totius generis humani sententia mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est dei vox, hoc spopondit omne quod nascitur; ut iam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere, sed haeretici magis Menandri Samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire. In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales et incorruptibiles et statim resurrectionis compotes flant qui baptisma eius induerint. Legimus quidem pleraque aquarum genera miranda, scilicet ut ebriosos reddit Lyncestarum vena vinosa, ut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica, ut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Iudaeae lacus medicus ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes. Sed et Thetis filium planxit. Quamquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias; apud inferos enim dicitur. Quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Ioannes baptizator praeministravit nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum? comicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lavant? Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro deo ipso mori lex est, cum contra omnes iam nationes ascendant in montem domini et in aedem dei Iacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exegit? Nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis modo vitam aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in vervecem. Translatus est Enoch et Helias, nec mora eorum reperta est, dilata scilicet. Ceterum morituri reservantur, ut antichristum sanguine suo extinguant. Obiit et Ioannes, quem in adventum domini remansurum frustra fuerat spes. Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes praesidia quo pugnant. Postremo compendium est: Ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit, quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes veniant, assistant. Videat illos meus Thomas, audiat, contrectet, et credidit.