<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p>Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia 
animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum,
et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere
et varie per accidentia evadere pro artibus, pro institutis,
pro locis, pro dominatricibus potestatibus, quod tamen faciat ad
carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque
animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu
sensuum, et istam processu membrorum exsurgere a quarto
decimo fere anno, non quia Asclepiades inde sapientiam supputat,
nec quia iura civilia abhinc agendis rebus attemperant, sed quod
et haec de primordio ratio est. Si enim Adam et Eva ex agnitione
boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus,
agnitionem boni et mali profitemur. Ab his autem annis et
suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris
utitur et communicat placitum, et intellegit quae sint, et fines
suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem
<pb xml:id="v.2.p.620"/>

de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in ceteras
culpas, et delinquendi non naturales, cum iam non ex instituto
naturae, sed ex vitio. Ceterum proprie naturalis concupiscentia
unica est alimentorum solummodo, quam deus et in primordio contulit:
<bibl n="Gen. II, 16."/> Ex omni ligno, inquit, edetis, et secundae post diluvium
<bibl n="Gen. IX, 3 sq."/> geniturae supermensus est: Ecce dedi vobis omnia in escam tanquam
olera foeni, prospectans non tam animae quam carni,
etsi propter animam. Auferenda est enim argumentatoris occasio,
qui quod anima desiderare videatur alimenta, hinc quoque mortalem
eam intellegi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis
eis evigescat, postremo subtractis intercidat. Porro non solum
proponendum est quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter
se, sed et cur, et quando, et quonam usque; tum quod aliud
natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem,
aliud in causam. Desiderabit igitur cibos anima, sibi
quidem ex causa necessitatis, carni vero ex natura proprietatis.
Certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis
anima. Desiderabit itaque inquilinus ex causa et necessitate
huius nominis profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non
ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus,
sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri
possit quam domo fulta. Alioquin licebit animae dilapsa domo ex
destitutione propriorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua
firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem, rationalitatem,
sensualitatem, intellectualitatem, arbitrii libertatem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><p> Quae omnia nativitus animae collata idem, qui in primordio
invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro
prospiciantur aut qua oportet administrentur. Cui enim hominum
non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam ianua nativitatis animas
<pb xml:id="v.2.p.621"/>

aucupabundus, vel qua invitatus tota illa puerperii superstitione?
Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi adhuc
uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina sua daemoniorum
candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur,
dum per totam hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum
ultima die Fata Scribunda advocantur, dum prima etiam constitutio
infantis super terram Statinae deae sacrum est. Quis non
exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit
crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro
obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione.
Sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus daemonicus invenit.
Sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo
nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum. Hinc enim
et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait,
tam ex seminis praerogativa quam ex institutionis disciplina. Ceterum,
inquit, immundi nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis
ac per hoc etiam salutis intellegi volens fidelium filios, ut
huius spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur.
Alioquin meminerat dominicae definitionis: Nisi quis <bibl n="Io. III, 5."/>
nascetur ex aqua et spiritu, non introibit in regnum dei, id
est non erit sanctus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><p>Ita omnia anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo <bibl n="Rom. V, 14. 21."/>
recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur; peccatrix
autem, quia immunda, respuens ignominiam suam et in carnem
ex societate. Nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere
prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis adversus spiritum,
<pb xml:id="v.2.p.622"/>

ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro
infamis. Neque enim de proprie sapit quid aut sentit ad suadendam
vel imperandam peccatelam. Quidni? quae ministerium est,
et ministerium non quale servus vel minor amicus, animati et
homines, sed quale calix, vel quid aliud eiusmodi, corpus, non
anima. Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui
sitit calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. Adeo nulla
proprietas hominis in choico, nec ita caro homo tanquam alia
vis animae et alia persona, sed res est alterius plane substantiae
et alterius condicionis, addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum
in officia vitae. Caro igitur increpatur in scripturis,
quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae,
saevitiae, idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus,
sed effectibus. Denique sensus delictorum etiam sine effectibus
<bibl n="Matth. V, 28."/> imputari solent animae. Qui viderit ad concupiscentiam, iam adulteravit
in corde. Ceterum quid caro sine anima perinde in operatione
probitatis, iustitiae, tolerantiae, pudicitiae? Porro quale est
ut cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas?
Sed ea per quam delinquitur convenitur ut illa a qua delinquitur
oneretur, etiam in ministerii accusationem. Gravior invidia
est in praesidem cum officia pulsantur. Plus caeditur qui iubet
quando nec qui obsequitur excusatur.</p></div></div></body></text></TEI>