Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere et varie per accidentia evadere pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus, quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere a quarto decimo fere anno, non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia iura civilia abhinc agendis rebus attemperant, sed quod et haec de primordio ratio est. Si enim Adam et Eva ex agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo id ipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur. Ab his autem annis et suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur et communicat placitum, et intellegit quae sint, et fines suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in ceteras culpas, et delinquendi non naturales, cum iam non ex instituto naturae, sed ex vitio. Ceterum proprie naturalis concupiscentia unica est alimentorum solummodo, quam deus et in primordio contulit: Ex omni ligno, inquit, edetis, et secundae post diluvium geniturae supermensus est: Ecce dedi vobis omnia in escam tanquam olera foeni, prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam. Auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima desiderare videatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intellegi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis evigescat, postremo subtractis intercidat. Porro non solum proponendum est quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter se, sed et cur, et quando, et quonam usque; tum quod aliud natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, aliud in causam. Desiderabit igitur cibos anima, sibi quidem ex causa necessitatis, carni vero ex natura proprietatis. Certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima. Desiderabit itaque inquilinus ex causa et necessitate huius nominis profutura domui toto inquilinatus sui tempore, non ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus, sed tantummodo continendus, quia non aliter contineri possit quam domo fulta. Alioquin licebit animae dilapsa domo ex destitutione propriorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua firmamenta et propriae condicionis alimenta, immortalitatem, rationalitatem, sensualitatem, intellectualitatem, arbitrii libertatem. Quae omnia nativitus animae collata idem, qui in primordio invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro prospiciantur aut qua oportet administrentur. Cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam ianua nativitatis animas aucupabundus, vel qua invitatus tota illa puerperii superstitione? Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti genimina sua daemoniorum candidata profitentur, dum in partu Lucinae et Dianae eiulatur, dum per totam hebdomadam Iunoni mensa proponitur, dum ultima die Fata Scribunda advocantur, dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est. Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione. Sic igitur et Socraten puerum adhuc spiritus daemonicus invenit. Sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum. Hinc enim et apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogativa quam ex institutionis disciplina. Ceterum, inquit, immundi nascerentur, quasi designatos tamen sanctitatis ac per hoc etiam salutis intellegi volens fidelium filios, ut huius spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur. Alioquin meminerat dominicae definitionis: Nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non introibit in regnum dei, id est non erit sanctus. Ita omnia anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur, tamdiu immunda, quamdiu recenseatur; peccatrix autem, quia immunda, respuens ignominiam suam et in carnem ex societate. Nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere prohibemur, cuius opera damnantur concupiscentis adversus spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro infamis. Neque enim de proprie sapit quid aut sentit ad suadendam vel imperandam peccatelam. Quidni? quae ministerium est, et ministerium non quale servus vel minor amicus, animati et homines, sed quale calix, vel quid aliud eiusmodi, corpus, non anima. Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui sitit calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit. Adeo nulla proprietas hominis in choico, nec ita caro homo tanquam alia vis animae et alia persona, sed res est alterius plane substantiae et alterius condicionis, addicta tamen animae ut suppellex, ut instrumentum in officia vitae. Caro igitur increpatur in scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae, saevitiae, idololatriae ceterisque carnalibus non sensibus, sed effectibus. Denique sensus delictorum etiam sine effectibus imputari solent animae. Qui viderit ad concupiscentiam, iam adulteravit in corde. Ceterum quid caro sine anima perinde in operatione probitatis, iustitiae, tolerantiae, pudicitiae? Porro quale est ut cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas? Sed ea per quam delinquitur convenitur ut illa a qua delinquitur oneretur, etiam in ministerii accusationem. Gravior invidia est in praesidem cum officia pulsantur. Plus caeditur qui iubet quando nec qui obsequitur excusatur.