Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. Inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus. Quidni? cum propter omnimodam divinae et humanae disciplinae eversionem constituendam recorporari animas asseveraverit. Nulli enim vitam istam rato fieri nisi universis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione. Itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque vitae huius commeatu omnibus inlicitis satisfiat. Scilicet facinora tributa sunt vitae. Ceterum totiens animam revocari habere quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsolvat novissimum quadrantem, detrusa identidem in carcerem corporis. Huc enim temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus relucentem, et primo quidem simpliciter intellegendam. Nam et ethnicus homo adversarius noster est, incedens in eadem via vitae communis. Ceterum oportebat nos de mundo exire, si cum illis conversari non liceret. Huic ergo bonum animi praestes iubet. Diligite enim inimicos vestros, inquit, et orate pro maledicentibus vos, ne aliquo commercio negotiorum iniuria provocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. Tum si in diabolum transfertur adversarii mentio, ex observatione comitante cum illo quoque moneris eam inire concordiam quae deputetur ex fidei conventione; pactus es enim renuntiare ipsi et pompae et angelis eius. Convenit inter vos de isto. Haec erit amicitia observatione sponsionis, ne quid eius postea resumas ex his quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine delatorem, et iudex te tradat angelo executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. Quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus verius? Ceterum apud Carpocratem si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit inimicus et adversarius eius intellegendus? credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonae vitae. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem intellegi, id est ex pessimis praeceptis doctrinam veritatis agnosci. Spero huiusmodi haereticos Heliae quoque invadere exemplum, tanquam in Ioanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam venit, et non cognoverunt eum, et alibi: Et si vultis audire, hic est Helias, qui venturus est. Numquid ergo et Iudaei ex opinione Pythagorica consulebant Ioannem: Tu es Helias? et non ex praedicatione divina: Et ecce mittam vobis Helian Thesbiten? Sed enim metempsychosis illorum revocatio est animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae. Helias autem non ex decessione vitae, sed ex translatione venturus est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio vitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. Sed quomodo Helias Ioannes? Habes angeli vocem: Et ipse, inquit, praecedet coram populo in virtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in carne. Hae enim substantiae sui cuiusque sunt hominis. Spiritus vero et virtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et transferri in alterum possunt ex dei voluntate, ut factum est retro de Mosei spiritu. In has quaestiones inde, opinor, excessimus quo nunc revertendum est. Constitueramus animam in ipso et ex ipso seri homine, et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen, propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum, et illum sermonem Platonis veternosum. Nunc ordinem seq(??)entium exinde tractatuum teximus. Anima in utero seminata parier cum carne pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter, ut in causa sexus neutra substantia teneatur. Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum, ut aut caro animae aut anima carni insculperet sexum, quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem ut posteriorem ab anima facit accipere sexum. Et qui animam post partum carni superducunt, utique ante formatae marem aut feminam de carne sexum praeiudicant animae. Utriusque autem substantiae indiscreta semina et unita suffusio eorum communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit quaecumque illa est ratio naturae. Certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temperius effingitur, prior enim Adam; femina aliquanto serius, posterior enim Eva. Ita diu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est, animal tamen et ipsa iam, quia et illam tunc Adae portionem animam agnoscam. Ceterum et ipsam dei afflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in femina. Omnem autem hominis in utero serendi, struendi, fingendi paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur, quamcumque illam rationem agitare sortita. Haec aestimando etiam superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in utero fetus, et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus, et Partulam, quae partum gubernet, et Lucinam, quae producat in lucem. Nos officia divina angelos credimus. Ex eo igitur fetus in utero homo a quo forma completa est. Nam et Mosei lex tunc aborsus reum talionibus iudicat, cum iam hominis est causa, cum iam illi vitae et mortis status deputatur, cum et fato iam inscribitur, etsi adhuc in matre vivendo cum matre plurimum communicat sortem. Dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. Legitima nativitas ferme decimi mensis ingressus est. Qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem nativitatis humanae. Ego ad deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur quanto disciplinae numero renascimur. Sed et cum septimo mense nativitas plena est, facilius quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est dei conditio, eo mense interdum producatur dei imago. Concessum est properare nativitati, et tamen idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis et requietis et regni. Ideo ogdoas nos non creat; tunc enim nuptiae non erunt. Societatem carnis atque animae iamdudum commendavimus a concretione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem. Perinde nunc et a nativitate defendimus, inp(??)mis quod simul crescunt, sed diversa ratione pro generum condicione, caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu. Ceterum animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur, atque ita et defectura credatur; sed vis eius, in qua naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. Constitue certum pondus auri vel argenti, rudem adhuc massam: collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti. Dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur. Etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus. Tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui aget, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae crementa reputanda, non substantiva, sed provocativa.