<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p>Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, opinor, 
dedignatus aliquem se heroum recordari, Thamnus et piscis fui,
inquit. Cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam
inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret,
assum se maluit in Aetnam praecipitando. Atque exinde in
illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum. Perinde
igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem
praesumptionem, bestias ex hominibus et homines ex bestiis revolventem.
Viderint thamni. Licebit et raptim; ne plus ridere quam
docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo in bestias
posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis
substantiis censeretur. Sive enim ignis anima, sive aqua, sive
sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus
contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae
rigent, colubros, stelliones, salamandras, etiam quaecunque de
aemulo producentur elemento, de aqua scilicet: Perinde contraria
<pb xml:id="v.2.p.608"/>

aquae illa quae arida et exsucida; denique siccitatibus gaudent
locustae, papiliunculi, chamaeleontes: item contraria sanguini quae
carent purpura eius, cochleas, vermiculos et maiorem piscium
censum: spiritui vero contraria quae spirare non videntur, carentia
pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas et hoc genus minutalia:
item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum
viventia carent haustu eius (res magis quam nomina
noveris): item contraria lumini quae caeca in totum, vel solis
tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas. Haec ut ex
apparentibus et manifestis substantiis doceam. Ceterum si et
atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas
Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem
fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis
opponerem. Contendo enim ex quacunque substantia supra dicta
constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria
unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione
conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam
admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantivi
status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem
ordinem cuiusque naturae. Nam et sedes alias humana anima sortita
est et victus et instructus et sensus et affectus et concubitus
et fetus; item ingenia, tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines,
voluptates, valetudines, medicinas, suos postremo et vitae modos
et exitus mortis. Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat,
nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam
scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri
postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla?
Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata,
non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et
bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si
in capram transierit, vel in coturnicem, immo et cadaverinam,
immo et humanam, sui utique memor in urso et leone? Sic et
cetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur.
Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecunque mensura,
<pb xml:id="v.2.p.609"/>

quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus?
Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam
omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit
elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum extendetur
aut contrahetur, profecto periclitabitur. Et ideo adicio,
si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec
modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia,
numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et vitam
eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae
per demutationem? Enimvero si demutationem capit amittens
quod fuit, non erit quae fuit, et si quae fuit non erit, soluta est
metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae si demutabitur
non erit. Illius enim metensomatosis dicetur quaecunque
eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest,
ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non
capit quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis.
Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus
morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus, Assimilatus <bibl n="Ps. XLIX, 21."/>
est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milvi
ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis,
aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex
pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in
animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud
natura substantiae; siquidem substantia propria est rei cuiusque,
natura vero potest esse communis. Suspice exemplum. Substantia
est lapis, ferrum: duritia lapidis et ferri natura substantiae est.
Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia
plumae, pariant naturalia earum, substantiva non pariant. Sic et
si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima.
Nam et tunc naturae similitudo notatur cum substantiae dissimilitudo
conspicitur. Ipsum enim quod hominem similem bestiae
iudicas, confiteris animam non eandem, similem dicendo, non
ipsam. Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem
<pb xml:id="v.2.p.610"/>

natura, non substantia. Ceterum nec deus hominem hoc
modo notasset, si pecudem de substantia nosset.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><p> Etiam cum iudicii nomine vindicatur hoc dogma, quod animae
humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, iugulandae
quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis,
et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, proinde honorandae
et diligendae et curandae et appetendae in speciosissimis
et probissimis et utilissimis et delicatissimis, et hic dicam, si
demutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur, et evacuabitur
ratio iudicii, si meritorum deerit sensus. Deerit autem
sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status
animarum, si non eaedem perseveraverint. Aeque si perseveraverint
in iudicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam
digressam a corpore non refundi in animam universi, sed manere
determinatam, Uti rationem, inquit, patri reddat eorum quae in
corpore gesserit, - volo iudicii utique divini iustitiam, gravitatem,
maiestatem, dignitatem recensere, si non sublimiore fastigio praesidet
humana censura, plenior utriusque sententiae honore poenarum
et gratiarum, severior in ulciscendo et liberalior in largiendo.
Quid putas futuram animam homicidae? aliquod, credo,
pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde iuguletur, quia
et ipsa iugulaverit, perinde decorietur, quia et ipsa despoliaverit,
perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis obiecerit
eos quos in silvis et aviis trucidaverit. Si ita iudicabitur, nonne
illa anima plus solatii quam supplicii relatura est quod funus inter
cocos pretiosissimos invenit, quod condimentis Apicianis et Lurconianis
humatur, quod mensis Ciceronianis infertur, quod lancibus
<pb xml:id="v.2.p.611"/>

splendidissimis Syllanis effertur, quod exsequias convivium
patitur, quod a coaequalibus devoratur potius quam a milvis et
lupis, ut in hominis corpore tumulata et in suum genus regressa
resurrexisse videatur, exsultans adversus humans iudicia, si ea
experta est? Namque illa sicarium variis et exquisitis et iam
praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, immo
nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae.
Sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit
ferrum; nihilominus iugulo ventreque confossis costisque
transfixis compensatio proprii facinoris exigitur. Inde in ignem
datur, ut et sepultura puniatur. Aliter denique non licet Nec
tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inveniant; certe
nec ossibus parcitur, nec cineribus indulgetur nuditate plectendis.
Tanta eat apud homines homicidii vindicta quanta ipsa quae vindicatur
natura. Quis non praeferat saeculi iustitiam, quam et apostolus
non frustra gladio armatam contestatur, quae pro homine <bibl n="Rom. XIII, 4."/>
saeviendo religiosa est? Si ceterorum quoque scelerum mercedem
cogitemus, patibula et vivicomburia et culleos et uncos et
scopulos, cui non expediat apud Pythagoran et Empedoclem sententiam
pati? Nam et qui laboribus atque servitiis puniendi in
asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis
et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et
operum publicorum ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur!
Perinde qui integre morati commendaverint iudici vitam,
<pb xml:id="v.2.p.612"/>

quaero praemia, sed potius invenio supplicia. Nimirum magna
merces bonis in animalia quaecunque restitui. Pavum se meminit
Homerus Ennio somniante: sed poetis nec vigilantibus credam.
Etsi pulcherrimus pavus et quo velit colore cultissimus: sed tacent
pennae, sed displicet vox, et poetae nihil aliud quam cantare
malunt. Damnatus est igitur Homerus in pavum, non honoratus.
Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium
disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta quam caudae.
Age nunc, ut poetae in pavos vel in cycnos transeant, si vel
cycnis decora vox est, quod animal indues viro iusto Aeaco?
quam bestiam integrae feminae Didoni? quam volucrem patientia,
quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur?
Omnia famula sunt hominis, omnia subiecta, omnia mancipata. Si
quid horum futurus est, deminoratur illic ille cui ob merita vitae
imagines, statuae et tituli, honores publici, privilegia rependuntur,
cui curia, cui populus suffragiis immolat. O indicia divina
post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis,
fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant,
ad quae magis scelesti quam sancti quique properabunt, illi, ut
iustitiam saeculi citius evadant, isti, ut tardius eam capiant. Bene
philosophi docetis, utiliter suadetis, leviora post mortem supplicia
vel praemia, cum, si quod iudicium animas manet, gravius debeat
credi in dispunctione vitae quam in administratione, quia nihil plenius
quam quod extremius, nihil autem plenius quam quod divinius.
Deus itaque indicabit plenius, quia extremius per sententiam
aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua
corpora revertentibus animabus. Et hoc semel, et in eum diem
quem solus pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei
probetur, semper diem observans, dum semper ignorat, quotidie
timens, quod quotidie sperat.</p><pb xml:id="v.2.p.613"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p>Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia 
erupit sub nomine haeretico quae humanas animas refingat in
bestias. Sed necessarie hanc quoque speciem intulimus et exclusimus
ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pavo retunderetur
Homerus sicut in Pythagora Euphorbus, atque ita hac etiam
metempsychosi sive metensomatosi repercussa illa rursus caederetur
quae aliquid haereticis sumministravit. Nam et Simon
Samarites in Actis Apostolorum redemptor spiritus sancti, posteaquam <bibl n="Act. App. VIII, 18 sqq."/>
damnatus ab ipso cum pecunia sua interitum frustra flevit,
conversus ad veritatis expugnationem quasi pro solatio ultionis,
fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicuius, Helenen
quandam Tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia
redemit, dignam sibi mercedem pro spiritu sancto. Et se quidem
fingit summum patrem, illam vero iniectionem suam primam, qua
iniecerat angelos et archangelos condere: huius eam propositi
compotem exsilisse de patre et in inferiora desultasse, atque illic
praevento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras
patris artificis mundi huius; ab his compari inde animo retentam,
ne digressa ea alterius genimina viderentur, et idcirco omni
contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet,
humanae quoque formae succidisse velut vinculis carnis coercendam;
ita multis aevis per alios atque alios habitus femininos volutatam
<pb xml:id="v.2.p.614"/>

etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam Priamo, et Stesichori
postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis,
dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem
eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione sub titulo
prostitisse Helenam viliorem. Hanc igitur esse ovem perditam, ad
quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata
ea et revecta, nescio humeris an feminibus, exinde ad
hominum respexerit salutem quasi per vindictam liberandorum ex
illis angelicis potestatibus, quibus, fallendis et ipse configuratus
aeque, et hominibus hominem ementitus, in Iudaea quidem filium,
in Samaria vero patrem gesserit. O Helenam inter poetas et
haereticos laborantem, tunc adulterio, nunc stupro infamem! Nisi
quod de Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille navibus
de Troia, nec mille denariis forsitan de lupanari. Erubesce, Simon,
tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus
statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni proelio
extorquet, non latens, non fallens, non cavillabundus. Vereor
ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem et vigilantius
et audentius et diutius laboraverit.</p></div></div></body></text></TEI>