Iam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reverti oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex singulis. Et hoc autem modo primordii forma signatur, cum et nunc plures animae de una proferuntur. Item cum varia aetate discedant animae, cur una revertuntur? Omnes enim ab infantia imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus infans revertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea suae mortis, ut aevum quod reliquisset iterum recepisset. Sed et si eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur. Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio miliarii aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis. Ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum, Pythagoran vero tam residem et imbellem, ut proelia tunc Graeciae vitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae devotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus irruerat, Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis nec institutis iam nec victibus eaedem probabuntur? Iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. Sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, et ex omni aetate ac dignitate, ex omni denique sexu, μετεμψυχώσεις et μετενσωματώσεις quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et ludi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus ob mella facundiae? Sed enim Empedocles, qui se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari, Thamnus et piscis fui, inquit. Cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus? Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit in Aetnam praecipitando. Atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum. Perinde igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem praesumptionem, bestias ex hominibus et homines ex bestiis revolventem. Viderint thamni. Licebit et raptim; ne plus ridere quam docere cogamur. Dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex elementiciis substantiis censeretur. Sive enim ignis anima, sive aqua, sive sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros, stelliones, salamandras, etiam quaecunque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet: Perinde contraria aquae illa quae arida et exsucida; denique siccitatibus gaudent locustae, papiliunculi, chamaeleontes: item contraria sanguini quae carent purpura eius, cochleas, vermiculos et maiorem piscium censum: spiritui vero contraria quae spirare non videntur, carentia pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas et hoc genus minutalia: item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum viventia carent haustu eius (res magis quam nomina noveris): item contraria lumini quae caeca in totum, vel solis tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas. Haec ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. Ceterum si et atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem fors his quoque speciebus animalia quae nomine contrarietatis opponerem. Contendo enim ex quacunque substantia supra dicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet quam admitti et capi nomine huius primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cuiusque naturae. Nam et sedes alias humana anima sortita est et victus et instructus et sensus et affectus et concubitus et fetus; item ingenia, tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas, suos postremo et vitae modos et exitus mortis. Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila aut mari postea desultabit in anguilla? Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas et agrestes amaritudines frondium et bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si in capram transierit, vel in coturnicem, immo et cadaverinam, immo et humanam, sui utique memor in urso et leone? Sic et cetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecunque mensura, quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus? Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? quomodo item obducetur in culice? si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur. Et ideo adicio, si nulla ratione capax est huiusmodi translationis in animalia nec modulis corporum nec ceteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum qualitates generum et vitam eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem? Enimvero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit, et si quae fuit non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae quae si demutabitur non erit. Illius enim metensomatosis dicetur quaecunque eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit quaero adhuc causam aliquam fide dignam huiusmodi translationis. Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur pro qualitatibus morum et ingeniorum et affectuum, quia et deus, Assimilatus est, inquit, homo inrationalibus iumentis, non ideo milvi ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis, aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex pudicis, quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat. Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae; siquidem substantia propria est rei cuiusque, natura vero potest esse communis. Suspice exemplum. Substantia est lapis, ferrum: duritia lapidis et ferri natura substantiae est. Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia plumae, pariant naturalia earum, substantiva non pariant. Sic et si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima. Nam et tunc naturae similitudo notatur cum substantiae dissimilitudo conspicitur. Ipsum enim quod hominem similem bestiae iudicas, confiteris animam non eandem, similem dicendo, non ipsam. Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem natura, non substantia. Ceterum nec deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset. Etiam cum iudicii nomine vindicatur hoc dogma, quod animae humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, iugulandae quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis, et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, proinde honorandae et diligendae et curandae et appetendae in speciosissimis et probissimis et utilissimis et delicatissimis, et hic dicam, si demutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur, et evacuabitur ratio iudicii, si meritorum deerit sensus. Deerit autem sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status animarum, si non eaedem perseveraverint. Aeque si perseveraverint in iudicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam digressam a corpore non refundi in animam universi, sed manere determinatam, Uti rationem, inquit, patri reddat eorum quae in corpore gesserit, - volo iudicii utique divini iustitiam, gravitatem, maiestatem, dignitatem recensere, si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo et liberalior in largiendo. Quid putas futuram animam homicidae? aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde iuguletur, quia et ipsa iugulaverit, perinde decorietur, quia et ipsa despoliaverit, perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis obiecerit eos quos in silvis et aviis trucidaverit. Si ita iudicabitur, nonne illa anima plus solatii quam supplicii relatura est quod funus inter cocos pretiosissimos invenit, quod condimentis Apicianis et Lurconianis humatur, quod mensis Ciceronianis infertur, quod lancibus splendidissimis Syllanis effertur, quod exsequias convivium patitur, quod a coaequalibus devoratur potius quam a milvis et lupis, ut in hominis corpore tumulata et in suum genus regressa resurrexisse videatur, exsultans adversus humans iudicia, si ea experta est? Namque illa sicarium variis et exquisitis et iam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, immo nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae. Sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit ferrum; nihilominus iugulo ventreque confossis costisque transfixis compensatio proprii facinoris exigitur. Inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur. Aliter denique non licet Nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inveniant; certe nec ossibus parcitur, nec cineribus indulgetur nuditate plectendis. Tanta eat apud homines homicidii vindicta quanta ipsa quae vindicatur natura. Quis non praeferat saeculi iustitiam, quam et apostolus non frustra gladio armatam contestatur, quae pro homine saeviendo religiosa est? Si ceterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula et vivicomburia et culleos et uncos et scopulos, cui non expediat apud Pythagoran et Empedoclem sententiam pati? Nam et qui laboribus atque servitiis puniendi in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum et ergastulorum et operum publicorum ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur! Perinde qui integre morati commendaverint iudici vitam, quaero praemia, sed potius invenio supplicia. Nimirum magna merces bonis in animalia quaecunque restitui. Pavum se meminit Homerus Ennio somniante: sed poetis nec vigilantibus credam. Etsi pulcherrimus pavus et quo velit colore cultissimus: sed tacent pennae, sed displicet vox, et poetae nihil aliud quam cantare malunt. Damnatus est igitur Homerus in pavum, non honoratus. Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta quam caudae. Age nunc, ut poetae in pavos vel in cycnos transeant, si vel cycnis decora vox est, quod animal indues viro iusto Aeaco? quam bestiam integrae feminae Didoni? quam volucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur? Omnia famula sunt hominis, omnia subiecta, omnia mancipata. Si quid horum futurus est, deminoratur illic ille cui ob merita vitae imagines, statuae et tituli, honores publici, privilegia rependuntur, cui curia, cui populus suffragiis immolat. O indicia divina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant nec optimi cupiant, ad quae magis scelesti quam sancti quique properabunt, illi, ut iustitiam saeculi citius evadant, isti, ut tardius eam capiant. Bene philosophi docetis, utiliter suadetis, leviora post mortem supplicia vel praemia, cum, si quod iudicium animas manet, gravius debeat credi in dispunctione vitae quam in administratione, quia nihil plenius quam quod extremius, nihil autem plenius quam quod divinius. Deus itaque indicabit plenius, quia extremius per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua corpora revertentibus animabus. Et hoc semel, et in eum diem quem solus pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur, semper diem observans, dum semper ignorat, quotidie timens, quod quotidie sperat. Nulla quidem ad hodiernum dementiae huiusmodi sententia erupit sub nomine haeretico quae humanas animas refingat in bestias. Sed necessarie hanc quoque speciem intulimus et exclusimus ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pavo retunderetur Homerus sicut in Pythagora Euphorbus, atque ita hac etiam metempsychosi sive metensomatosi repercussa illa rursus caederetur quae aliquid haereticis sumministravit. Nam et Simon Samarites in Actis Apostolorum redemptor spiritus sancti, posteaquam damnatus ab ipso cum pecunia sua interitum frustra flevit, conversus ad veritatis expugnationem quasi pro solatio ultionis, fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicuius, Helenen quandam Tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro spiritu sancto. Et se quidem fingit summum patrem, illam vero iniectionem suam primam, qua iniecerat angelos et archangelos condere: huius eam propositi compotem exsilisse de patre et in inferiora desultasse, atque illic praevento patris proposito angelicas potestates genuisse, ignaras patris artificis mundi huius; ab his compari inde animo retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur, et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus femininos volutatam etiam illam Helenam fuisse exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora postrema dedecoratione sub titulo prostitisse Helenam viliorem. Hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an feminibus, exinde ad hominum respexerit salutem quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus, quibus, fallendis et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Iudaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit. O Helenam inter poetas et haereticos laborantem, tunc adulterio, nunc stupro infamem! Nisi quod de Troia gloriosius eruitur quam de lupanari; mille navibus de Troia, nec mille denariis forsitan de lupanari. Erubesce, Simon, tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni proelio extorquet, non latens, non fallens, non cavillabundus. Vereor ne ille magis pater fuerit qui circa Helenae recuperationem et vigilantius et audentius et diutius laboraverit. Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. Inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus. Quidni? cum propter omnimodam divinae et humanae disciplinae eversionem constituendam recorporari animas asseveraverit. Nulli enim vitam istam rato fieri nisi universis quae arguunt eam expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione. Itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque vitae huius commeatu omnibus inlicitis satisfiat. Scilicet facinora tributa sunt vitae. Ceterum totiens animam revocari habere quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsolvat novissimum quadrantem, detrusa identidem in carcerem corporis. Huc enim temperat totam illam allegorian domini certis interpretationibus relucentem, et primo quidem simpliciter intellegendam. Nam et ethnicus homo adversarius noster est, incedens in eadem via vitae communis. Ceterum oportebat nos de mundo exire, si cum illis conversari non liceret. Huic ergo bonum animi praestes iubet. Diligite enim inimicos vestros, inquit, et orate pro maledicentibus vos, ne aliquo commercio negotiorum iniuria provocatus abstrahat te ad suum iudicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arteris. Tum si in diabolum transfertur adversarii mentio, ex observatione comitante cum illo quoque moneris eam inire concordiam quae deputetur ex fidei conventione; pactus es enim renuntiare ipsi et pompae et angelis eius. Convenit inter vos de isto. Haec erit amicitia observatione sponsionis, ne quid eius postea resumas ex his quae eierasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgressorem iudici deo obiciat, sicut eum legimus alibi sanctorum criminatorem et de ipso etiam nomine delatorem, et iudex te tradat angelo executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. Quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus verius? Ceterum apud Carpocratem si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit inimicus et adversarius eius intellegendus? credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae inpegerit adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonae vitae. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem intellegi, id est ex pessimis praeceptis doctrinam veritatis agnosci. Spero huiusmodi haereticos Heliae quoque invadere exemplum, tanquam in Ioanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio domini: Helias iam venit, et non cognoverunt eum, et alibi: Et si vultis audire, hic est Helias, qui venturus est. Numquid ergo et Iudaei ex opinione Pythagorica consulebant Ioannem: Tu es Helias? et non ex praedicatione divina: Et ecce mittam vobis Helian Thesbiten? Sed enim metempsychosis illorum revocatio est animae iam pridem morte functae et in aliud corpus iteratae. Helias autem non ex decessione vitae, sed ex translatione venturus est, nec corpori restituendus, de quo non est exemptus, sed mundo reddendus, de quo est translatus, non ex postliminio vitae, sed ex supplemento prophetiae, idem et ipse, et sui nominis et sui hominis. Sed quomodo Helias Ioannes? Habes angeli vocem: Et ipse, inquit, praecedet coram populo in virtute et in spiritu Heliae, non in anima eius nec in carne. Hae enim substantiae sui cuiusque sunt hominis. Spiritus vero et virtus extrinsecus conferuntur ex dei gratia; ita et transferri in alterum possunt ex dei voluntate, ut factum est retro de Mosei spiritu.