Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis vivos. Ab initio enim vivi priores, unde ab initio aeque mortui posteriores. Non aliunde quam ex vivis. Illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis. Isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille, quicunque est, originis fons? An formae paenituit? et quomodo in mortuis salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex vivis? Aut enim in utraque parte forma initii perseverasset, aut in utraque mutasset, ut si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat, perinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant. Et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, visualitatis et caecitatis, iuventae et senectae, sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire, quia contrarium ex contrario fiat, nec visualitatem iterum ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat, nec iuventam rursus de senecta revivescere, quia ex iuventa senecta marcescat, nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia de insipientia sapientia acuatur. Haec et Albinus Platoni suo veritus subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere. Quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretantur, vitam dico et mortem. Nec tamen ex morte vita reddatur quia ex vita mors deferatur. Quid autem ad cetera respondebimus? Primo enim si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium hominum, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset. Priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi. Et dum hoc semper ex isdem, ita totidem semper, qui ex isdem. Nam neque plures aut pauciores exissent quam redissent. Invenimus autem apud Commentarios etiam Humanarum Antiquitatum paulatim humanum genus exuberasse, dum Aborigines vel vagi vel extorres vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Temenidae Peloponnesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam et Phoenices Africam, dum sollemnes etiam migrationes, quas ἀποικίας appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina gentis eructant. Nam et Aborigines nunc in suis sedibus permanent, et alibi amplius gentilitatem feneraverunt. Certe quidem ipse orbis in promptu est, cultior de die et instructior pristino. Omnia iam pervia, omnia nota, omnia negotiosa, solitudines famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt, silvas arva domuerunt, feras pecora fugaverunt, harenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur, tantae urbes quantae non casae quondam. Iam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique vita. Summum testimonium frequentiae humanae. Onerosi sumus mundo, vix nobis elementa sufficiunt, et necessitates artiores, et querellae apud omnes, dum iam nos natura non sustinet. Revera lues et fames et bella et voragines civitatum pro remedio deputanda, tamquam tonsura insolescentis generis humani; et tamen, cum eiusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem eius vivos ex mortuis reducentem post mille annos semel orbis expavit. Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et restitutionis, si vivi ex mortuis fierent. Cur autem mille annis post, et non statim ex mortuis vivi, cum, si non statim supparetur quod erogatum, in totum absumi periclitetur praeveniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae miliario tempori longe scilicet brevior et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi? Igitur quae hoc modo intercidisset, si vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum vivos ex mortuis fieri. Iam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum animas ut singulas in singula corpora reverti oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex singulis. Et hoc autem modo primordii forma signatur, cum et nunc plures animae de una proferuntur. Item cum varia aetate discedant animae, cur una revertuntur? Omnes enim ab infantia imbuuntur. Quale est autem ut senex defunctus infans revertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea suae mortis, ut aevum quod reliquisset iterum recepisset. Sed et si eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et affectionum pristinas proprietates secum referre deberent, quoniam temere eaedem haberentur carentes his per quae eaedem probarentur. Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio miliarii aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoran Euphorbum mihi opponis. Ecce enim Euphorbum, militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum, Pythagoran vero tam residem et imbellem, ut proelia tunc Graeciae vitans Italiae maluerit quietem geometriae et astrologiae et musicae devotus, alienus studio et affectu Euphorbi. Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat, Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus irruerat, Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit. Quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis nec institutis iam nec victibus eaedem probabuntur? Iam nunc de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur. Sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, et ex omni aetate ac dignitate, ex omni denique sexu, μετεμψυχώσεις et μετενσωματώσεις quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum est, et utique Graecorum, quasi non et Scythae et ludi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus ob mella facundiae?