<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum
ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae
propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne
praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut
supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum,
seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque
iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam.
Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem,
effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie
procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia
<pb xml:id="v.2.p.591"/>

mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem.
Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus,
id est unde et quando et qua ratione sumatur.</p></div></div></body></text></TEI>