Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia, nec qua triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem vim, qua constat prophetia. Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit (et si ex materia, fuisset mali semen), superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uvas. Ergo si ita est neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus, nec genimina viperarum facere paenitentiae fructus. Et erravi apostolus scribens: Eratis et vos aliquando tenebrae, et fuimus et nos aliquando natura filii irae, et in his vos quoque fuistis, sed abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. Et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. Et genimina viperarum fructum paenitentiae facient, si venena malignitatis exspuerint. Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξούσιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur. Inesse autem nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit. Quod cum soli deo competat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam, ut, et si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur. Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem. Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur. Quidam de caelis devenisse se credunt, tanta persuasione quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt, ut Saturninus Menandri Simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum primoque opus futile et invalidum et instabile in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent, dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cuius effigiem nec tamen plene perspectam temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum, quae illud exsuscitarit et erexerit et constantius animarit et post decessum vitae ad matricem relatura sit. Sed et Carpocrates tantundem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli eius animas suas iam et Christo, nedum apostolis, et peraequent et cum volunt praeferant, quas proinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum. Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercaelestibus sedibus ab igneo angelo, deo Israëlis et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem. Examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias atque Milesias Aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide Platonem omnium haereticorum condimentarium factum. Illius est enim et in Phaedone quod animae bine euntes sint illuc, et inde huc. Item in Timaeo, quod genimina dei delegata sibi mortalium genitura accepto initio animae immortali mortale ei circumgelaverint corpus; tum quod mundus hic imago sit alterius alicuius. Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθήσεισ ἀναμνήσεισ, id est discentias reminiscentias esse. Venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari. Cum igitur huiusmodi argumento illa insinuentur a Platone quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam. Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit divinitatem, ut deo adaequetur. Innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis; adicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quis hoc et deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem. Quid amplius proscriberet animam, si eam deum nuncuparet? Nos autem, qui nihil deo adpendimus, hoc ipso animam longe infra deum expendimus quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis, ut flatum, non ut spiritum, et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis, ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem. Satis de isto cum Hermogene. Ceterum quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subiacebit, ita nec oblivioni, cum tanta sit iniuria oblivio quanta est gloria eius cuius iniuria est, memoria scilicet, quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit. Nec hoc iam in dubium deducetur, an tam divina anima memoriam potuerit amittere, sed an quam amiserit recuperare denuo possit. Quae enim non debuit oblivisci, si oblita sit, nescio an valeat recordari. Ita utrumque meae animae, non Platonicae congruet. Secundo gradu opponam: Natura compotem animam facis idearum illarum, an non? Immo natura, inquis. Nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere artium. Excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum; excidet fortasse et ingeniorum et affectuum, quae naturae videntur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus, et pro locis et pro institutionibus et pro corpulentiis ac valetudinibus et pro potestatibus dominatricibus et pro libertatibus arbitrii ex accidentibus constant. Naturalium vero scientia ne in bestiis quidem deficit. Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus, et cum toto suggestu iubarum delicium fiet Berenices alicuius reginae, lingua genas eius emaculans. Mores bestiam relinquent, scientia naturalium permanebit. Non obliviscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; et si de piscibus, et si de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit, et si languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret, et si nullum illi venabulum offirmabit, gallum tamen formidabit. Perinde et homini omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis, memor semper manducandi in esurie et bibendi in siti, et oculis videndum et auribus audiendum et naribus odorandum et ore gustandum et manu contrectandum. Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium praelatione. Igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? Unde nunc ipsa vis oblivionis antecedentis recordationem? Ex multitudine, ait, temporis. Satis inprospecte. Quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur, ac per hoc potissimum aeterna credatur. Quod enim aeternum est, eo quia et innatum est neque initium neque finem temporis admittendo nullum modum temporis patitur. Cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest, nec ea de multitudine temporis vis est. Si tempus in causa est oblivionis, cur ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore non fuit utique sine tempore? Ingressa vero corpus statimne obliviscitur, an aliquanto post? Si statim, ecquae erit temporis nondum subputandi multitudo? infantia scilicet. Si aliquando post, ergo illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima? Et quale est ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur? Quoquo autem tempore illam oblivio inruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota, opinor, vitae decursio satis non erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi. Sed rursus Plato causam demutat in corpus, quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae vim extinguat. Magnae autem ac multae differentiae corporum pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro aetate, pro valetudine. Num ergo et oblivionum differentiae aestimabuntur? Sed uniformis oblivio est; ergo non erit corporalitas multiformis in causa exitus uniformis. Multa item documenta, teste ipso Platone, divinationem animae probaverunt, quae proposuimus iam Hermogeni. Sed nec quisquam hominum non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit, aut ominis aut periculi aut gaudii augurem. Si divinationi non obstrepit corpus, nec memoriae opinor officiet. In eodem certe corpore et obliviscuntur animae et recordantur. Si qua corporis ratio incutit oblivionem, quomodo contrariam eius admittet recordationem? quia et ipsa post oblivionem recordatio memoria recidiva est. Quod primae memoriae adversatur, cur non et secundae refragetur? Postremo, qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum immersae domesticis ae publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt? Immo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliviscamur? Sed tantummodo philosophi. Ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium silva, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est. Igitur si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter eversum est cui accommodata est, ut animae et innatae et in caelestibus conversatae et consciae divinorum illic et inde delatae et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas. Iam nunc regrediar ad causam huius excessus, uti reddam quomodo animae ex una redundent, quando et ubi et qua ratione sumantur. De qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico, an a vulgo quaestio occurrat. Nulla interest professoribus veritatis de adversariis eius, maxime tam audacibus quam sunt primo isti, qui praesumunt, non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci, sed effuso iam partu nondum vivo infanti extrinsecus inprimi. Ceterum semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem et calore solutam, ut ferrum ignitum et ibidem frigidae immersum, ita aëris rigore percussam et vim animalem rapere et vocalem sonum reddere. Hoc Stoici cum Aenesidemo, et ipse interdum Plato, cum dicit perinde animam extraneam alias et extorrem uteri prima adspiratione nascentis infantis adduci, sicut exspiratione novissima educi. Videbimus an sententiam finxerit. Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et naturae et artis suae praevaricator. Puduit, opinor, illos hoc statuere quod feminae agnoscerent. At quanto ruboratior exitus, a feminis revinci quam probari? In ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius. Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae, steriles et masculi taceant, vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur, an aliquam in fetu sentiatis vivacitatem alienam de vestro de quo palpitent ilia, micent latera, tota ventris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur, an hi motus gaudia vestra sint et certa securitas, quod ita infantem et vivere confidatis et ludere, an si desierit inquies eius, illi prius pertimescatis, an et audiat iam in vobis, cum ad novum sonum excutitur, an et ciborum vanitates illi desideretis, illi etiam fastidiatis, an et valetudinibus invicem communicetis, ille quidem usque ex contusionibus vestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi iniurias matris. Si livor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si valetudo animae accessio est, sine anima non erit valetudo: si alimonia, inedia, crementa, decrementa, pavor, motus, tractatio est animae, his qui fungitur vivet. Denique desinit vivere qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur, quomodo, nisi et vivi? qui autem et mortui, nisi qui prius vivi? Atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum; matricida, ni moriturus. Itaque et inter arma medicorum et organon est quo prius patescere secreta coguntur tortili temperamento, cum anulocultro, quo intus membra caeduntur anxio arbitrio, cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio. Est etiam aeneum spiculum, quo iugulatio ipsa dirigitur caeco latrocinio: ἐμβρυοσφάκτην appellant de infanticidii officio, utique viventis infantis peremptorium. Hoc et Hippocrates habuit et Asclepiades et Erasistratus et maiorum quoque prosector Herophilus et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti infelicissimae huiusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne viva lanietur. De qua sceleris necessitate nec dubitabat, credo, Hicesius, iam natis animam superducens ex aëris frigidi pulsu, quia et ipsum vocabulum animae penes Graecos de refrigeratione respondens. Num ergo barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid quam ψυχὴν cognominaverunt? Quantae vero nationes sub ferventissimo axe censentur, colorem quoque excoctae? Unde illis anima, quibus aëris rigor nullus? Taceo cubiculares aestus et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas afflari vel maxime periculum est. In ipsis paene balneis fetus elabitur, et statim vagitus auditur. Ceterum si aëris rigor thesaurus est animae, extra Germanias et Scythias et Alpes et Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus. Et animi enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis evenirent; cum substantia enim et vis. His ita praestructis possumus illos quoque recogitare qui exsecto matris utero vivi aërem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones. Quodsi qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora, in fetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso, verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena, et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae quam spiritus nequam ex diversitate naturae. At idem in sexto Legum monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristina magis, an de ista sententia sibi exciderit. Ostendit enim animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis respondemus secundum Cleanthis testimonium, si non et ex animae semine educimur? Cur autem et veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant, si non exinde et anima est? Ad quam aeque pertinet, si quid est, flatus.