<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiva 
eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex
quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: Insita sunt
nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto
deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per
infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia.
<pb xml:id="v.2.p.588"/>

Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma
est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam
meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli,
pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia
casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem.
Nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et
brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos;
ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua.
Siquidem et Plato in Timaeo Minervam affirmat, cum urbem illam
moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia
pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit
condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles causam
argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum
ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen
vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos
inludunt, Sallustius vanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat,
<bibl n="Tit, I, 12."/> mendaces Cretas etiam apostolus inurit. Fortassean et de corpore
et de valetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit,
exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto
magis de accidentibus habebuntur, quae citra corpulentiam et
valentiam vel acuunt vel obtundunt. Acuunt doctrinae, disciplinae,
artes et experientiae, negotia, studia, obtundunt inscitiae, ignaviae,
desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec si
et alia quae praesunt potestates. Enimvero praesunt; secundum
nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem
autem opinionem et providentiae fatum et necessitas, et
fortunae arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt,
<pb xml:id="v.2.p.589"/>

et nos secundum fidem disserenda suo iam vovimus titulo. Apparet
quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut
vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae
et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit
et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species
substantiae unius, item varietas ista moralis, quae quanta
nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant
enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde
cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot 
ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia, nec qua triformis,
ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam
recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit
magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc os ex <bibl n="Gen. II, 23 sq."/>
ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea
relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur mulieri suae,
et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum
deus amentiam immisit, spiritalem vim, qua constat prophetia. Si
et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale
deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non
naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus.
Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in
illo fuit (et si ex materia, fuisset mali semen), superest ut solum
in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu
simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri
an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem enim
convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus
figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec <bibl n="Luc. VI, 43 sq."/>
mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uvas.
<pb xml:id="v.2.p.590"/>

<bibl n="Matth. III, 7 sqq."/> Ergo si ita est neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit
deus, nec genimina viperarum facere paenitentiae fructus. Et erravi
<bibl n="Eph. V, 8. II, 3."/> apostolus scribens: Eratis et vos aliquando tenebrae, et fuimus
<bibl n="I Cor. VI, 11."/> et nos aliquando natura filii irae, et in his vos quoque fuistis, sed
abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non
dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona
malos dabit, si non colatur. Et lapides filii Abrahae fient, si in
fidem Abrahae formentur. Et genimina viperarum fructum paenitentiae
facient, si venena malignitatis exspuerint. Haec erit vis
divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem
sibi liberam arbitrii potestatem, quod Î±á½ÏÎµÎ¾Î¿á½»ÏÎ¹Î¿Î½ dicitur;
quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur,
natura convertitur. Inesse autem nobis Ïá½¸ Î±á½ÏÎµÎ¾Î¿á½»ÏÎ¹Î¿Î½ naturaliter
iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si
naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum
et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum
factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci
enim poterit et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit.
Quod cum soli deo competat, ut soli innato et infecto et idcirco
immortali et inconvertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum
atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam,
ut, et si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae,
non ex institutione naturae deputaretur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum
ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae
propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne
praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut
supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum,
seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque
iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam.
Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem,
effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie
procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia
<pb xml:id="v.2.p.591"/>

mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem.
Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus,
id est unde et quando et qua ratione sumatur.</p></div></div></body></text></TEI>