Et hic itaque concludimus omnia naturalia animae ut substantiva eius ipsi inesse et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur. Sicut et Seneca saepe noster: Insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina, magisterque ex occulto deus producit ingenia, ex seminibus scilicet insitis et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus. Ex his enim producuntur ingenia. Porro et frugum seminibus una generis cuiusque forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro condicione caeli et soli, pro ratione operis et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, fetu multiformem. Nam et hic etiam de locis interest. Thebis hebetes et brutos nasci relatum est, Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colyttum pueri mense citius eloquuntur praecoca lingua. Siquidem et Plato in Timaeo Minervam affirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam, unde et ipse in Legibus Megillo et Cliniae praecipit condendae civitati locum procurare. Sed Empedocles causam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen vulgata iam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos inludunt, Sallustius vanos Mauros et feroces Dalmatas pulsat, mendaces Cretas etiam apostolus inurit. Fortassean et de corpore et de valetudine aliquid accedat. Opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit, paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto magis de accidentibus habebuntur, quae citra corpulentiam et valentiam vel acuunt vel obtundunt. Acuunt doctrinae, disciplinae, artes et experientiae, negotia, studia, obtundunt inscitiae, ignaviae, desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec si et alia quae praesunt potestates. Enimvero praesunt; secundum nos quidem deus dominus et diabolus aemulus, secundum communem autem opinionem et providentiae fatum et necessitas, et fortunae arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum fidem disserenda suo iam vovimus titulo. Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius, illius scilicet quam deus in Adam contulit et matricem omnium fecit; atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, item varietas ista moralis, quae quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam. Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset. Quodsi uniformis natura animae ab initio in Adam ante tot ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia, nec qua triformis, ut adhuc trinitas Valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. Quid enim spiritale in illo? Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum deus amentiam immisit, spiritalem vim, qua constat prophetia. Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est, tam non naturale quam nec materiale, quia et materiae fidem iam exclusimus. Quodsi nec spiritale nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit (et si ex materia, fuisset mali semen), superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale quod censetur animale, quod statu simplex et uniforme defendimus. De hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Idem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant; quia arbor bona malos non ferat fructus nec mala bonos, et nemo de spinis metat ficus et de tribulis uvas. Ergo si ita est neque de lapidibus filios Abrahae suscitare poterit deus, nec genimina viperarum facere paenitentiae fructus. Et erravi apostolus scribens: Eratis et vos aliquando tenebrae, et fuimus et nos aliquando natura filii irae, et in his vos quoque fuistis, sed abluti estis. Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim arbor mala bonos fructus, si non inseratur, et bona malos dabit, si non colatur. Et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur. Et genimina viperarum fructum paenitentiae facient, si venena malignitatis exspuerint. Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subiacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αὐτεξούσιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur. Inesse autem nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter iam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si naturae condicio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum? atque ita quod natum factumque constiterit, eius natura capiet demutationem; et renasci enim poterit et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit. Quod cum soli deo competat, ut soli innato et infecto et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est ceterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam, ut, et si trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur. Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem. Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.