<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra sensisse.
Testimonium est veritatis eventus ipsius. Nonnunquam et
in procella confusis vestigiis caeli et freti aliqui portus offenditur
prospero errore, nonnunquam et in tenebris aditus quidam et exitus
deprehenduntur caeca felicitate. Sed et natura pleraque suggeruntur
quasi de publico sensu, quo animam deus dotare dignatus est.
Hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit prae studio
(non mirum si istud ita dixerim) eloquii quidvis struere atque destruere
eruditi magisque dicendo persuadentis quam docendo. Formas
rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de cerlis
incerta praeiudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint
omnia, omnia praescribit, proprietatibus eliam inter similia diversis,
nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit:
ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio
probaretur. Visa est quidem sibi et ex sacris, quas putant,
litteris hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit
antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue
Plato adsuevit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto
<pb xml:id="v.2.p.559"/>

ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii
mortuo templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum, ut
Pherecydem Pythagorae magistrum. Quid autem, si philosophi
etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione
damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae
et ipso iam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum
meminerimus et multo prius apostatarum spirituum,
qui huiusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi
instruxerint? Postremo si etiam ad ipsos prophetas adisse credibile
est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis,
tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis,
cum et in ipsa societate diversitas eorum deprehendatur. Siquidem
vera quaeque et consonantia prophetis aut aliunde commendant aut
aliorsum subornant, cum maxima iniuria veritatis, quam efficiunt
aut adiuvari falsis aut patrocinari. Hoc itaque commiserit nos et
philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes
sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi
regulae nostrae, interdum sententias proprias communibus argumentationibus
muniant, consentaneis alicubi regulae illorum, ut
prope exclusa sit veritas a philosophia per veneficia in illam sua,
et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur et
communes sententias ab argumentationibus philosopherum liberare
et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando
quaestiones ad dei litteras, exceptis plane quae sine laqueo
alicuius praeiudicii ad simplex testimonium licebit adsumere, quia
et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis
prosit. Nec ignoro quanta sit silva materiae istius apud philosophos
pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot varietates
sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum,
quot implicationes expeditionum. Sed et medicinam inspexi,
<pb xml:id="v.2.p.560"/>

sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem,
ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per
corporis curam. Unde et plurimum sorori refragatur, quod animam
quasi coram in domicilio suo tractando magis norit. Sed viderit
utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia libertatem
ingenii et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima
retractatus; late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta.
Quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi, ut merito
Heraclitus ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens apud
examinatores animae taedio quaestionum pronuntiarit terminos animae
nequaquam invenisse omnem viam ingrediendo. Christiano
autem paucis ad scientiam huius rei opus est. Nam et certa semper
in paucis, et amplius illi quaerere non licet quam quod inveniri
<bibl n="I Tim. I, 4."/> licet; infinitas enim quaestiones apostolus prohibet. Porro non
amplius inveniri licet quam quod a deo discitur; quod autem a deo
discitur, totum est.</p></div></div></body></text></TEI>