<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p> Convetor ad intellectualium partem, quemadmodum illam
Plato a corporalibus separatam haereticis commendaverit, agnitionem
ante mortem consecutus. Ait enim in Phaedone: Quid tum
<pb xml:id="v.2.p.583"/>

erga ipsam prudentiae possessionem? Utrumne impedimentum erit
corpus, an non, si quis illud socium assumpserit in quaestionem?
Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus,
an non? An non etiam poetae haec nobis semper obmussant,
quod neque audiamus certum neque videamus? Meminerat
scilicet et Epicharmi Comici: Animus cernit, animus audit, reliqua
surda et caeca sunt. Itaque rursus illum ergo ait supersapere qui
mente maxime sapiat, neque visionem proponens neque ullum eiusmodi
sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in
recogitando ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus
potissimum ab oculis et auribus et, quod dicendum sit, a toto
corpore, ut turbante et non permittente animae possidere veritatem
atque prudentiam, quando communicat. Videmus igitur adversus
sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem,
vires scilicet animae, intellectum operantes eius veritatis cuius res
non sint coram nec subiaceant corporalibus sensibus, sed absint
longe a communi conscientia in arcano et in superioribus et apud
ipsum deum. Vult enim Plato esse quasdam substantias invisibiles,
incorporales, supermundiales, divinas et aeternas, quas appellat
ideas, id est formas, exempla et causas naturalium istorum manifestorum
et subiacentium corporalibus sensibus, et illas quidem
esse veritates, haec autem imagines earum. Relucentne iam haeretica
semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt
differentiam corporalium sensuum et intellectualium virium, quam
etiam parabolae decem virginum attemperant, ut quinque stultae <bibl n="Matth. XXV, 1 sqq."/>
sensus corporales figuraverint, stultos videlicet quia deceptui faciles,
sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientium
scilicet quia contingentium veritatem illam arcanam et
supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum
sacramenta. Hoc enim sunt et Aeones et genealogiae illorum.
Itaque et sensum dividunt, et intellectualibus quidem a spiritali suo
semine, sensualibus vero ab animali, quia spiritalia nullo modo
capiat et illius quidem esse invisibilia, huius vero visibilia et humilia
et temporalia, quae sensu conveniantur in imaginibus constituta.
<pb xml:id="v.2.p.584"/>

Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse
quam animae suggestum et structum, neque spiritum extraneum
quid quam quod et ipsa per flatum, ceterum accessioni deputandum
quod aut deus postea aut diabolus adspirarit. Et nunc ad
differentiam sensualium et intellectualium non aliud admittimus
quam rerum diversitates, corporalium et spiritalium, visibilium et
invisibilium, publicatarum et arcanarum, quod illae sensui, istae
intellectui attribuantur, apud animam tamen et istis et illis obsequio
deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum
per animum incorporalia intellegat, salvo eo ut etiam
sentiat dum intellegit. Non enim et sentire intellegere est, et intellegere
sentire est? Aut quid erit sensus, nisi eius rei quae
sentitur intellectus? Quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur
sensus? Unde ista tormenta cruciandae simplicitatis et
suspendendae veritatis? Quis mihi exhibebit sensum non intellegentem
quod sentit, aut intellectum non sentientem quod intellegit,
ut probet alterum sine altero posse? Si corporalia quidem sentiuntur,
incorporalia vero intelleguntur, rerum genera diversa sunt,
non domicilia sensus et intellectus, id est non anima et animus.
Denique a quo sentiuntur corporalia? si ab anima, ergo iam et
sensualis est animus, non tantum intellectualis, nam dum intellegit,
sentit, quia si non sentit, nec intellegit: si vero ab anima
corporalia sentiuntur, iam ergo et intellectualis est vis animae,
non tantum sensualis, nam dum sentit, intellegit, quia si non intellegit,
nec sentit. Proinde a quo intelleguntur incorporalia? si
ab animo, ubi erit anima? si ab anima, ubi erit animus? Quae
enim distant, abesse invicem debent, cum suis muneribus operantur.
Putabis quidem abesse animum ab anima, si quando. Nam
ita effici ut nesciamus nos vidisse quid vel audisse, quia alibi
fuerit animus. Adeo contendam immo ipsam animam nec vidisse
nec audisse, quia alibi fuerit cum sua vi, id est animo. Nam et
cum dementit homo, dementit anima, non peregrinante, sed compatiente
<pb xml:id="v.2.p.585"/>

tunc animo. Ceterum animae principaliter casus est. Hoc
unde firmatur? quod anima digressa nec animus in homine inveniatur;
ite illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet.
Cum vero sequitur et addicitur, perinde intellectus animae addicitur
quam sequitur animus, cui addicitur intellectus. Sit nunc et
potior sensu intellectus, et potior cognitor sacramentorum, dummodo
et ipse propria vis animae, quod et sensus. Nihil mea
interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc
quoque separatior habeatur quo potior affirmatur. Tunc mihi post
differentiam etiam praelatio retundenda est, perventuro quoque
usque ad potioris dei persuasionem. Sed de deo suo quoque campo
experiemur cum haereticis. Nunc de anima titulus et de intellectu
non insidiose praeferendo locus. Nam etsi potiora sunt quae
intellectu attinguntur ut spiritalia quam quae sensu ut corporalia,
rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet adversus humiliores, non
intellectus adversus sensum. Quomodo enim praeferatur sensui
intellectus, a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si enim
veritates per imagines apprehenduntur, id est invisibilia per visibilia
noscuntur, quia et apostolus nobis scribit, Invisibilia enim <bibl n="Rom. I, 20."/>
eius a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur, et Plato
haereticis, Facies occultorum ea quae apparent, et necesse est
omnino hunc mundum imaginem quandam esse alterius alicuius,
equidem ibi videtur intellectus duce uti sensu et auctore et principali
fundamento, nec sine illo veritates posse contingi. Quomodo
ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum quod
attingit? Ita utrumque concluditur, neque praeferendum sensui intellectum,
per quem enim quid constat, inferius ipso est, neque
separandum a sensu, per quod enim quid est, cum ipso est.</p></div></div></body></text></TEI>