<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> Est et illud ad fidem pertinens, quod Plato bifariam partitur
animam, per rationale et inrationale. Cui definitioni et nos quidem
applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque. Naturale
<pb xml:id="v.2.p.579"/>

enim rationale credendum est quod animae a primordio sit ingenitum,
a rationali videlicet auctore. Quid enim non rationale quod
deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie affiatu suo
emiserit? Inrationale autem posterius intellegendum est, ut quod
acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum,
atque exinde inoleverit et coadoleverit in anima ad instar
iam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit. Ceterum
cum idem Plato solum rationale dicat, ut in anima dei ipsius,
si nos etiam inrationale naturae adscripserimus, quam a deo anima
nostra sortita est, aeque inrationale de deo erit, utpote naturale,
quia naturae deus auctor est. Sed enim a diabolo immissio delicti,
inrationale autem omne delictum, igitur a diabolo inrationale,
a quo et delictum, extraneum a deo, a quo est inrationale alienum.
Proinde diversitas horum ex distantia auctorum. Proinde cum
Plato soli deo segregans rationale duo genera subdividit ex rationali,
indignativum, quod appellant Î¸ÏÎ¼Î¹Îºá½¸Î½, et concupiscentivum,
quod vocant á¼ÏÎ¹Î¸ÏÎ¼Î·ÏÎ¹Îºá½¸Î½, ut illud quidem commune sit nobis
et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum deo, video
et de hoc mihi esse retractandum propter ea quae in Christo deprehenduntur.
Ecce enim tota haec trinitas et in domino, et
rationale, quo docet, quo disserit, quo salutis vias sternit, et
indignativum, quo invehitur in scribas et pharisaeos, et concupiscentivum,
quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit.
Igitur apud nos non semper ex inrationali censenda sunt indignativum
et concupiscentivum, quae certi sumus in domino rationaliter
decucurrisse. Indignabitur deus rationaliter, quibus scilicet
debet, et concupiscet deus rationaliter, quae digna sunt ipso. Nam
et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem. Dat et apostolus
nobis concupiscentiam. Si quis episcopatum concupiscit, bonum <bibl n="I Tim. III, 1."/>
opus concupiscit. Sed bonum opus dicens rationalem concupiscentiam
ostendit. Concedit et indignationem. Quidni, quam et
ipse suscepit? Utinam et praecidantur, inquit, qui vos subvertunt. <bibl n="Gal. V, 12."/>
Rationalis est indignatio quae ex affectu disciplinae est. At cum
dicit, Fuimus aliquando natura filii irae, inrationale indignativum <bibl n="Eph. II, 3."/>
suggillat, quod non sit ex ea natura quae a deo est, sed ex illa
quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus sui ordinis: Non <bibl n="Matth. VI, 24."/>
potestis duobus dominis servire, pater et ipse cognominatus: Vos <bibl n="Io. VIII, 44."/>
<pb xml:id="v.2.p.580"/>

ex diabolo patre estis. Ne timeas et illi proprietatem naturae alterius
<bibl n="Matth. XIII, 25."/> adscribere posterioris et adulterae, quem legis avenarum super
seminatorem et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.</p></div></div></body></text></TEI>