<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus vitalis et 
sapientialis, quod á¼¡Î³ÎµÎ¼Î¿Î½Î¹Îºá½¸Î½ appellant, id est principale, quia
si negetur, totus animae status periclitatur. Denique qui negant
principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliqui
Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt
principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum
vindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur,
quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus
plurimum existimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus
et sapiant nihilominus, ut muscae et vespae et locustae
si capita decideris, ut caprae et testudines et anguillae, si corda
detraxeris; itaque principale non esse, quod si fuisset, amissus
cum suis sedibus vigor animae non perseveraret. Sed plures et
philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus,
Empedocles, Socrates, Aristoteles, et medici adversus Andrean
et Asclepiaden, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates,
et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui
apud deum de utroque deducimur, et esse principale in anima et
certo in corporis recessu consecratum. Si enim scrutatorem et <bibl n="Sap. Sal. I, 6."/>
dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta <bibl n="Prov. XXIV, 12."/>
cordis traducendo probatur, si deus ipse recogitatus cordis in <bibl n="Ps. CXXXIX, 23."/>
populo praevenit, Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? si et <bibl n="Matth. IX, 4."/>
David, Cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi <bibl n="Ps. LI, 12 Rom. X, 10."/>
in iustitiam, et Ioannes corde ait suo unumquemque reprehendi, <bibl n="I Io. III, 17."/>
si postremo qui viderit feminam ad concupiscendum, iam adulteravit <bibl n="Matth. V, 28."/>
in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima,
quod intentio divina conveniat, id est vim sapientialem atque vitalem
(quod enim sapit, vividum est), et in eo thesauro corporis
haberi ad quem deus respicit, ut neque extrinsecus agitari putes
principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus
<pb xml:id="v.2.p.578"/>

ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum
Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem,
neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed
nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis,
ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio,
ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed
quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commentatores
videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis: Namque
homini sanguis circumcordialis est sensus. Etiam Protagoras,
etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut vel ab
istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et
muscas suas abigat sine capite volitantes, et omnes iam sciant se
potius sine corde et cerebro vivere qui dispositionem animae humanae
de condicione bestiarum praeiudicarint.</p></div></div></body></text></TEI>