<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est quid 
cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit substantiae
massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale
substantiae deputetur. Enimvero quis non animae dabit summam
omnem cuius nomine totius hominis mentio titulata est?
Quantas animas pasco, ait dives, non animos, et animas salvas
optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio
miles animam se, non animum, ponere affirmat. Cuius nominatiora
pericula aut vota sunt, animi an animae? Quid autem agere dicuntur
moribundi, animum an animem? Ipsi postremo philosophi
ipsique medici, quamvis de animo quoque disputaturi, faciem tamen
operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit.
Ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam
compellat atque advocat, ut animum sibi advertat. Illam salvam
venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur,
illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus
suis ponit. Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae
unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum,
non patrocinium.</p></div></div></body></text></TEI>