Sed ut animam spiritum dicam praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur. Hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa condicione dicamus, non status nomine, sed actus, nec substantiae titulo, sed operae, quia spirat, non quia spiritus proprie est. Nam et flare spirare est. Ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. Ceterum adversus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex dei flatu contendit, flatum proprie tuemur. Ille enim adversus ipsius scripturae fidem flatum in spiritum vertit, ut, dum incredibile est spiritum dei in delictum et mox in indicium devenire, ex materia potius anima credatur quam ex dei spiritu. Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum scripturam et secundum spiritus distinctionem, et hic spiritum ingratis pronuntiamus secundum spirandi et flandi communionem. Illic de substantia quaestio est; spirare enim substantiae actus est. Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum ignorante factore; cum scriptura factoris magis dei sui conscia nihil amplius promulgaverit quam deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam vivam, per quam exinde et vivat et spiret, satis declarata differentia spiritus et animae in sequentibus instrumentis, ipso deo pronuntiante, Spiritus ex me prodivit, et flatum omnem ego feci. Et anima enim flatus factus ex spiritu. Et rursus, Qui dedit flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam. Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt, quia et apostolus non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Nam etsi Adam statim prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et agglutinabit se uxori suae, et erunt duo in unam carnem, accidentiam spiritus passus est. Cecidit enim ecstasis super illum, sancti spiritus vis operatrix prophetiae. Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam dei spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum dictum est, Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet. Iudam quoque aliquamdiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, etsi iam fraudatorem, traditorem tamen nondum postea diabolus intravit. Igitur si neque dei neque diaboli spiritus ex nativitate conseritur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque; si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte. Proinde et animum, sive mens est, ΝΟΥΣ apud Graecos, non aliud quid intellegimus quam suggestum animae ingenitum et insitum et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Unigenitum ex patre ΒΥΘΩ et matre ΣΙΓΗΙ. Quam Anaxagorae turbata sententia est! Initium enim omnium commentatus animum, et universitatis oscillum de illius axe suspendens, purumque eum affirmans et simplicem et incommiscibilem, hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione, et tamen eundem alibi animae addicit. Hoc etiam Aristoteles denotavit, nescio an sua paratior implere quam aliena inanire. Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et inpassibilem subostendens abstulit et ipse eum a consortio animae. Cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati, aut per animum et cum animo patietur; si concreta est animo, non potest animus inpassibilis induci, aut si non per animum, nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil et qui nihil patitur. Porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, iam nec sentiet nec sapiet nec movebitur per illum, ut volunt. Nam et sensus passiones facit Aristoteles. Quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est. Proinde et sapere sentire est, et moveri sentire est, ita totum pati est. Videmus autem nihil istorum animam experiri ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transigitur. Iam ergo et commiscibilis est animus adversus Anaxagoran, et passibilis adversus Aristotelem. Ceterum si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio et sensus et sapor omnis et actus et motus, alterius autem otium et quies et stupor et nulla iam causa, et aut animus vacabit aut anima. Quodsi constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit differentiam tollens, et quaeretur quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius dispositione. Nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium. Ad hoc dispicere superest principalitas ubi sit, id est quid cui praeest, ut cuius principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa, id autem, cui massa substantiae praeerit, in officium naturale substantiae deputetur. Enimvero quis non animae dabit summam omnem cuius nomine totius hominis mentio titulata est? Quantas animas pasco, ait dives, non animos, et animas salvas optat gubernator, non animos, et rusticus in opere, et in proelio miles animam se, non animum, ponere affirmat. Cuius nominatiora pericula aut vota sunt, animi an animae? Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animem? Ipsi postremo philosophi ipsique medici, quamvis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit. Ut autem et a deo discas, animam semper deus alloquitur, animam compellat atque advocat, ut animum sibi advertat. Illam salvam venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit. Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cuius intellegas instrumentum esse animum, non patrocinium. Singularis alioquin et simplex et de suo tota est non magis instructilis aliunde quam divisibilis ex se, quia nec dissolubilis. Si enim structilis et dissolubilis, iam non immortalis. Itaque quia iam non mortalis, neque dissolubilis neque divisibilis. Nam et dividi dissolvi est, et dissolvi mori est. Dividitur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in novem penes Apollophanem, sed et in duodecim apud quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, qui a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ἡγεμονικὸν, et a rationali, quod aiunt λογικὸν, in decem et septem exinde prosecuit; ita aliae ex aliis species dividunt animam. Huiusmodi autem non tam partes animae habebuntur quam vires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles iudicavit. Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia, ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt, ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, visus, auditus, gustus, tactus, odoratus. Quibus omnibus etsi certa singulis domicilia in corpore determinaverunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae sectiones pertinebit, quando ne ipsum quidem corpus ita dividatur in membra ut isti volunt animam. Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa divisio. Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera vocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia. Sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera vero divisus. Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito; nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus diffusa, et ubique ipsa, velut flatus in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non tam concisa quam dispensata. Haec omnia quibus titulis nuncupentur, et quibus ex se divisionibus detineantur, et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca convenient. Inprimis an sit aliqui summus in anima gradus vitalis et sapientialis, quod ἡγεμονικὸν appellant, id est principale, quia si negetur, totus animae status periclitatur. Denique qui negant principale, ipsam prius animam nihil censuerunt. Messenius aliqui Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum vindicatur principale. Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum existimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus et sapiant nihilominus, ut muscae et vespae et locustae si capita decideris, ut caprae et testudines et anguillae, si corda detraxeris; itaque principale non esse, quod si fuisset, amissus cum suis sedibus vigor animae non perseveraret. Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles, et medici adversus Andrean et Asclepiaden, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus, iamque omnibus plures Christiani, qui apud deum de utroque deducimur, et esse principale in anima et certo in corporis recessu consecratum. Si enim scrutatorem et dispectorem cordis deum legimus, si etiam prophetes eius occulta cordis traducendo probatur, si deus ipse recogitatus cordis in populo praevenit, Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? si et David, Cor mundum conde in me deus, et Paulus corde ait credi in iustitiam, et Ioannes corde ait suo unumquemque reprehendi, si postremo qui viderit feminam ad concupiscendum, iam adulteravit in corde, simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quod intentio divina conveniat, id est vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo thesauro corporis haberi ad quem deus respicit, ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocraten, sed nec circa cerebri fundamentum, ut Herophilus, nec in membranulis, ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio, ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris, ut Epicurus, sed quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commentatores videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis: Namque homini sanguis circumcordialis est sensus. Etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt, ut vel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes et muscas suas abigat sine capite volitantes, et omnes iam sciant se potius sine corde et cerebro vivere qui dispositionem animae humanae de condicione bestiarum praeiudicarint.