<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Pertinet ad statum fidei simplicem animam determinare secundum
Platonem, id est uniformem, duntaxat substantiae nomine.
Viderint artes et disciplinae, viderint et effigies. Quidam enim
volunt aliam illi substantiam naturalem inesse spiritum, quasi aliud
sit vivere, quod venit ab anima, aliud spirare, quod fiat a spiritu.
Nam et animalibus non omnibus utrumque adesse. Pleraque enim
vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa
spiritus, pulmones et arterias. Quale est autem in examinatione
humanae animae culicis atque formicae argumenta respicere, quando
et vitalia pro cuiusque generis dispositione omnibus propria animalibus
temperaverit artifex deus, ut nulla inde coniectura captanda
sit? Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est,
idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet, neque formica, si membris
huiusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens.
Cui vero tantum patuit in dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit?
Heropbilus ille medicus aut lanius, qui sexcentos
exsecuit, ut naturam scrutaretur, qui hominem odit, ut nosset,
nescio an omnia interna eius liquido explorarit, ipsa morte mutante
<pb xml:id="v.2.p.571"/>

quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis
errante. Philosophi pro certo renuntiaverunt culicibus
et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector
curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt
quo volunt, et vitant et appetunt quae videndo sciunt; designa
oculos, denota pupillas. Sed et exedunt tineae: demonstra
mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in
tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris
illius ostende. Quodvis animal unius licet puncti aliquo alatur necesse
est: exhibe pabuli transmittendi, decoquendi defaecandique
membra. Quid ergo dicemus? Si per haec vivitur, erunt haec in
omnibus utique quae vivent, etsi non videntur, etsi non apprehenduntur
pro mediocritate. Hoc magis credas, si deum recogites
tantum artificem in modicis quantum et in maximis. Si vero non
putas capere tam minuta corpuscula dei ingenium, sic quoque
magnificentiam eius agnoscas, quod modicis animalibus sine necessariis
membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu
sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis, quemadmodum
et incedunt quaedam sine pedibus manante impetu, quod
angues, et insurgente conatu, quod vermes, et spumante reptatu,
quod limaces. Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus
et sine fistulis arteriarum, ut pro magno amplectaris argumento
idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu
careant, et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artibus
structa non sint? Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare
sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum,
opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum,
opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debebo, si
non idem est spirare quod vivere. Sed mortui erit non agere flatum:
ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere
flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere
potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere.
At enim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum
<pb xml:id="v.2.p.572"/>

hoc et spirare et vivere eius est cuius et vivere, id est animae.
Denique si separas spiritum et animam, separa et opera. Agant
in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima
sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora,
alterum remaneat, mors et vita conveniant. Si enim duo
sunt anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum alterius
discedentis, alterius manentis, mortis et vitae concursus eveniat.
Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non
possunt, quae dividi possent, si fuissent. Sed licet et duo esse
concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare.
Distinguunt substantias opera. Et quanto nunc firmius est ut unum
credas, cum distantiam non das ut ipsa sit anima spiritus, dum
ipsius est spirare cuius et vivere? Quid enim, si diem aliud haberi
velis, aliud lucem, quae accidat diei, cum dies ipsa lux sit? Plane
erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim
et aliae spiritus species, ut ex deo, ut ex diabolo. Ita cum de
anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies
lux. Ipsum est enim quid per quod est quid.</p></div></div></body></text></TEI>