<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa010.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et 
istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse
praesumpsit, nunc ad reliquas conversus quaestiones plurimum videbor
cum philosophis dimicaturus. Etiam in carcere Socratis de
animae statu velitatum est. Nescio iam hoc primum, an opportuno
in tempore magistri, etsi nihil de loco interest. Quid enim
liquido saperet anima tunc Socratis, iam sacro navigio regresso,
iam cicutis damnationis exhaustis, iam morte praesente utique
consternata ad aliquem motum, secundum naturam, aut externata,
si non secundum naturam? Quamvis enim placida atque
tranquilla, quam nec coniugis fletus statim viduae nec liberorum
conspectus exinde pupillorum lege pietatis inflexerat, vel in hoc
tamen mota, ne moveretur, ipsa constantia concussa est adversus
inconstantiae concussionem. Quid autem aliud saperet vir quilibet
iniuria damnatus praeter iniuriae solamen? nedum philosophus, gloriae
animal cui nec consolanda est iniuria, sed potius insultanda.
Denique post sententiam obviae coniugi et muliebriter inclamanti,
Iniuste damnatus es Socrates! iam et de gratulatione responderat,
Volebas autem iuste? Quo nihil mirandum, si et in carcere
inviscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere ipsa morte
<pb xml:id="v.2.p.557"/>

coram immortalitatem vindicat animae necessaria praesumptione
ad iniuriae frustrationem. Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis
de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae
veritatis. Cui enim veritas comperta sine deo? cui deus
cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine spiritu sancto?
cui spiritus sanctus accommodatus sine fidei sacramento? Sane
Socrates facilius diverso spiritu agebatur. Siquidem aiunt daemonium
illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi
post deos et cum deis daemonia deputantur penes poÃ«tas et philosophos.
Nondum enim Christianae potestatis documenta processerant,
quae vim istam perniciosissimam nec unquam bonam, atquin
omnis erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit.
Quodsi idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque
daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto
dignior atque constantior Christianae sapientiae adsertio, cuius
adflatui tota vis daemonum cedit? Haec sapientia de schola caeli
deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum
reddi iubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia,
sed vetera depellens, nec adulescentiam vitians, sed omni bono
pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis
iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet
perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum
iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per
omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore
<pb xml:id="v.2.p.558"/>

carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de
anima examinandum est, ad dei regulas diriget. Certe nullum
alium potiorem animae demonstras demonstratorem quam auctorem.
A deo discas quod a deo habeas, aut nec ab alio, si nec a deo.
Quis enim revelabit quod deus texit? Inde sciscitandum est unde
et ignorare tutissimum est. Praestat per deum nescire, quia non
revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit.</p></div></div></body></text></TEI>