De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et istum ex materiae potius suggestu quam ex dei flatu constitisse praesumpsit, nunc ad reliquas conversus quaestiones plurimum videbor cum philosophis dimicaturus. Etiam in carcere Socratis de animae statu velitatum est. Nescio iam hoc primum, an opportuno in tempore magistri, etsi nihil de loco interest. Quid enim liquido saperet anima tunc Socratis, iam sacro navigio regresso, iam cicutis damnationis exhaustis, iam morte praesente utique consternata ad aliquem motum, secundum naturam, aut externata, si non secundum naturam? Quamvis enim placida atque tranquilla, quam nec coniugis fletus statim viduae nec liberorum conspectus exinde pupillorum lege pietatis inflexerat, vel in hoc tamen mota, ne moveretur, ipsa constantia concussa est adversus inconstantiae concussionem. Quid autem aliud saperet vir quilibet iniuria damnatus praeter iniuriae solamen? nedum philosophus, gloriae animal cui nec consolanda est iniuria, sed potius insultanda. Denique post sententiam obviae coniugi et muliebriter inclamanti, Iniuste damnatus es Socrates! iam et de gratulatione responderat, Volebas autem iuste? Quo nihil mirandum, si et in carcere inviscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere ipsa morte coram immortalitatem vindicat animae necessaria praesumptione ad iniuriae frustrationem. Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae veritatis. Cui enim veritas comperta sine deo? cui deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine spiritu sancto? cui spiritus sanctus accommodatus sine fidei sacramento? Sane Socrates facilius diverso spiritu agebatur. Siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur penes poëtas et philosophos. Nondum enim Christianae potestatis documenta processerant, quae vim istam perniciosissimam nec unquam bonam, atquin omnis erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit. Quodsi idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto dignior atque constantior Christianae sapientiae adsertio, cuius adflatui tota vis daemonum cedit? Haec sapientia de schola caeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi iubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens, nec adulescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum iocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad dei regulas diriget. Certe nullum alium potiorem animae demonstras demonstratorem quam auctorem. A deo discas quod a deo habeas, aut nec ab alio, si nec a deo. Quis enim revelabit quod deus texit? Inde sciscitandum est unde et ignorare tutissimum est. Praestat per deum nescire, quia non revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit. Plane non negabimus aliquando philosophos iuxta nostra sensisse. Testimonium est veritatis eventus ipsius. Nonnunquam et in procella confusis vestigiis caeli et freti aliqui portus offenditur prospero errore, nonnunquam et in tenebris aditus quidam et exitus deprehenduntur caeca felicitate. Sed et natura pleraque suggeruntur quasi de publico sensu, quo animam deus dotare dignatus est. Hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit prae studio (non mirum si istud ita dixerim) eloquii quidvis struere atque destruere eruditi magisque dicendo persuadentis quam docendo. Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de cerlis incerta praeiudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia, omnia praescribit, proprietatibus eliam inter similia diversis, nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit: ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur. Visa est quidem sibi et ex sacris, quas putant, litteris hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue Plato adsuevit, ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto ingentes aures suas Midas tradidit, ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo templum contulerunt, ut Orpheum, ut Musaeum, ut Pherecydem Pythagorae magistrum. Quid autem, si philosophi etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae et ipso iam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum meminerimus et multo prius apostatarum spirituum, qui huiusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint? Postremo si etiam ad ipsos prophetas adisse credibile est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis, tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis, cum et in ipsa societate diversitas eorum deprehendatur. Siquidem vera quaeque et consonantia prophetis aut aliunde commendant aut aliorsum subornant, cum maxima iniuria veritatis, quam efficiunt aut adiuvari falsis aut patrocinari. Hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi regulae nostrae, interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum, ut prope exclusa sit veritas a philosophia per veneficia in illam sua, et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur et communes sententias ab argumentationibus philosopherum liberare et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando quaestiones ad dei litteras, exceptis plane quae sine laqueo alicuius praeiudicii ad simplex testimonium licebit adsumere, quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit. Nec ignoro quanta sit silva materiae istius apud philosophos pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot varietates sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum, quot implicationes expeditionum. Sed et medicinam inspexi, sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem, ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per corporis curam. Unde et plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit. Sed viderit utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia libertatem ingenii et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima retractatus; late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta. Quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi, ut merito Heraclitus ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens apud examinatores animae taedio quaestionum pronuntiarit terminos animae nequaquam invenisse omnem viam ingrediendo. Christiano autem paucis ad scientiam huius rei opus est. Nam et certa semper in paucis, et amplius illi quaerere non licet quam quod inveniri licet; infinitas enim quaestiones apostolus prohibet. Porro non amplius inveniri licet quam quod a deo discitur; quod autem a deo discitur, totum est. Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent. Nihil omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum. Siquidem et ab apostolo iam tunc philosophia concussio veritatis providebatur; Athenis enim expertus linguatam civitatem cum omnes illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum. Proinde enim et animae ratio per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant, alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant, hi statum eius aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor aut Zenonis vigor aut Aristotelis tenor aut Epicuri stupor aut Heracliti maeror aut Empedoclis furor persuaserunt. Deliquit, opinor, divina doctrina ex Iudaea potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus piscatores citius quam sophistam ad praeconium emittens. Si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aërem veritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones caelestes, id est dominicas, ut et illa, quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec, quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur. Una iam congressione decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex dei flatu, non ex materia vindicamus, muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula, Et flavit, inquit, deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex dei flatu, de isto nihil amplius revolvendum. Habet suum titulum et suum haereticum. Ceteris hinc exordium inducam. Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus. Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens. Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec statim erravimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus competens. Differentiae autem sua habendo loca et tempora habent aliquando et passivitatis commercia. Capit itaque et facturam provenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque. Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et isto in loco amicum Platonis Aristotelem. Fortassean exstruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures, corpus animae vindicantes. Nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaus et Peripatetici eius ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit, - sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam paene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt. Denique Zeno consitum spiritum definiens animam hoc modo instruit. Quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est: consito autem spiritu digresso animal emoritur, ergo consitus spiritus corpus est; consitus autem spiritus anima est, ergo corpus est anima. Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum, corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam. Itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium. Item corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit, et corpus animae, cui adflictae cura, angore, amore cobaerescit per detrimentum socii vigoris, cuius pudorem et pavorem rubore atque pallore testetur. Igitur anima corpus ex corporalium passionum communione. Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis (unde et Lucretius, Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res), derelicto autem corpore ab anima affici morte. Igitur corpus anima, quae nisi corporalis corpus non derelinqueret.