<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et <lb/>
            Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset huic numero, <lb n="20"/>
            gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt <lb/>
            fetus, proinde coniugales per copulam utriusque naturae. <lb/>
            hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac <lb/>
            Homo et Ecclesia duos amplius, aequiperando parentibus, <lb/>
            quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi <lb n="25"/>
            procreauerunt. reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios

<note type="footnote"> 8-9. 11-13] cf. Iren. I 1, 1. 19-186,5) cf. Iren. I 1, 2.. </note>

<note type="footnote"> 3non <hi rend="italic">(prius) om. F</hi> agnaecitar <hi rend="italic">Lat:</hi> agnoscitur <hi rend="italic">PMF\'</hi> 4 nomen <hi rend="italic">add. <lb/>
            Iun,</hi> (nomen, fortasse aptum, sed) <hi rend="italic">mauult suppleri Eng</hi> Monogenesuocaretnr <lb/>
            <hi rend="italic">secluri</hi> 6 bythios <hi rend="italic">PMF</hi> 8 probationis <hi rend="italic">F</hi> 9 a semetipsa <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            10 Bytho <hi rend="italic">Pam:</hi> bythion <hi rend="italic">PMF</hi> in deo uita <hi rend="italic">JS3,</hi> inde obita <hi rend="italic">PMFB1</hi> <lb/>
            11 anboles <hi rend="italic">PM</hi> 12 formationem <hi rend="italic">Grabius (ad Iren. p. 8):</hi> formati <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            14 coniugationibus <hi rend="italic">MFGR3,</hi> coniunctionibus <hi rend="italic">PR1</hi> 16 omnis <hi rend="italic">scripsi:</hi> omnes <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 20 frnticasset huic numero <hi rend="italic">(intellego:</hi> usque in hunc numerum), <lb/>
            trestientee <hi rend="italic">scripsi:</hi> fruticasset, huic numero gestientes <hi rend="italic">uulgo,</hi> hic numerus <lb/>
            <hi rend="italic">Eng frnticasset PM, fructificasset F 22 proinde PM, deinde F</hi> coniupalesB3, <lb/>
            <hi rend="italic">coniugalisPMFli1</hi> 25 <hi rend="italic">quotFR,</hi> quod <hi rend="italic">PM</hi> 26 bythioajP, bythosMF </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            et Mixis, (Ageratos et Honosis, Autophyes) et Hedone, Acinetos <lb/>
            et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenarius numerus <lb/>
            hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et <lb/>
            Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus <lb/>
            et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre<lb n="5"/>
            de pari exemplo. in scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus <lb/>
            rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum uirum fortem <lb/>
            peroraret: \'uenio\', inquit, &lt;ad uos, optimi ciues, de proelio cum <lb/>
            uictoria mea, cum felicitate uestra, ampliatus gloriosus fortunatus <lb/>
            maximus triumphalis\'. et scholastici statim familiae<lb n="10"/>
            Phosphori <foreign xml:lang="grc">φεῦ</foreign> acclamant. audisti Fortunatam et Hedonen et <lb/>
            Acinetum et Theletum: acclama familiae Ptolomaei <sic>cpeo</sic>. hoc <lb/>
            erit Pleroma illud arcanum, diuinitatis tricenariae plenitudo. <lb/>
            uideamus, quae sint istorum priuilegia numerorum, quaternarii <lb/>
            et octonarii (et denarii) et duodenarii. interim in tricenario<lb n="15"/>
            fecunditas tota deficit, — castrata est uis et potestas et libido <lb/>
            genitalis Aeonum — quasi non et numerorum tanta adhuc coagula <lb/>
            superessent et nulla alia de paedagogio nomina. quare <lb/>
            enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non <lb/>
            et Sterceiae et Syntrophi nominantur? <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille <lb/>
            Nus ex omnibus inmensi patris fruitur notione, gaudens et <lb/>
            exultans, illis utique maerentibus. plane Nus, quantum in

<note type="footnote"> 21-187,22J cf. Iren. I 2, 1-2. </note>

<note type="footnote"> 1 Miiie <hi rend="italic">R,</hi> maxis <hi rend="italic">Pill,</hi> maria <hi rend="italic">F</hi> Ageratos et Henosis, Autophyes <lb/>
            <hi rend="italic">add. Pam ex Irenaeo: om. PMF</hi> hedone; a-cinetos <hi rend="italic">M,</hi> hedonea <lb/>
            cinethos <hi rend="italic">PF</hi> 3 hi erunt <hi rend="italic">31P,</hi> habuerunt <hi rend="italic">F</hi> helpis <hi rend="italic">PMF</hi> 4 Aeinus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> aenos <hi rend="italic">M,</hi> aenus <hi rend="italic">PF,</hi> Ainua <hi rend="italic">Ruulgo</hi> sinhesis <hi rend="italic">MF,</hi> synhesis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> thelethus <hi rend="italic">F,</hi> et electus <hi rend="italic">PM</hi> 6 in scholis <hi rend="italic">Rmg:</hi> inisclis <lb/>
            <hi rend="italic">PMJR,</hi> nus—olis <hi rend="italic">F</hi> quidem <hi rend="italic">F</hi> frigidissimus <hi rend="italic">Iura:</hi> frigidissimus M <lb/>
            (f <hi rend="italic">eras.),</hi> rigidissimus <hi rend="italic">PF</hi> 7 Phosphorus R3, phosphori <hi rend="italic">PM,</hi> phophortis <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 8 uenio <hi rend="italic">PM,</hi> nemo <hi rend="italic">F</hi> 11 Phosphori lfłŪ 2?3, phosphorife <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            phorphorife <hi rend="italic">PRl</hi> acclamant <hi rend="italic">P, om. MF</hi> 12 helethum <hi rend="italic">PMF</hi> Ptolemaei <lb/>
            osu <hi rend="italic">R3,</hi> tholomaeife <hi rend="italic">PMF</hi> 15 et denarii <hi rend="italic">add. Iun 16parenthetin<lb/>
             indicauit Eng</hi> 20 sterceiae <hi rend="italic">PMF,</hi> hercitae <hi rend="italic">Rig,</hi> hetacri <hi rend="italic">Oehlerus</hi> syntrophi <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> Syntrophae <hi rend="italic">Pam</hi> 23 quantum <hi rend="italic">R3,</hi> et quantum <hi rend="italic">PMFR1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="187"/>
            ipso fuit, et uoluerat et temptauerat ceteris quoque communicare <lb/>
            quae norat, quantus et quam incomprehensibilis pater. <lb/>
            sed intercessit mater Sige, illa scilicet, quae et ipsis haereticis <lb/>
            suis tacere praescribit, etsi de patris nutu aiunt factum, <lb/>
            uolentis omnes in desiderium sui accendi. itaque dum macerantur <lb n="5"/>
            intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi <lb/>
            patrem uruntur, paene scelus factum est. namque ex illis <lb/>
            . duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, nouissima <lb/>
            natu Aeon — uiderit soloecismus, Sophia enim nomen <lb/>
            est — incontinentia sui sine coniugis Theleti societate prorumpit <lb n="10"/>
            in patrem inquirere et genus contrahit uitii, quod <lb/>
            exorsum quidem fuerat in illis aliis, qui circa Nun, in hunc <lb/>
            autem. id est in Sophiam, deriuarat, ut solent uitia in corpore <lb/>
            alibi connata in aliud membrum perniciem suam efflare. <lb/>
            sed enim sub praetexto dilectionis in patrem aemulatio superabat <lb n="15"/>
            in Nun, solum de patre gaudentem. ut uero impossibilia <lb/>
            contendens Sophia frustra erat et uincitur difficultate et <lb/>
            extenditur adfectione, modico abfuit prae ui dulcedinis et <lb/>
            laboris deuorari et in reliquam substantiam dissolui; nec <lb/>
            alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon <lb n="20"/>
            incursasset, — quaedam et huic uis: est fundamentum uniuersitatis <lb/>
            (et) illius extrinsecus custos — quem et Crucem appellant <lb/>
            et Lytroten et Carpisten. ita Sophia, periculo exempta et tarde <lb/>
            persuasa (de) declinata inuestigatione patris, conquieuit et totam

<note type="footnote"> 23] cf. Iren. I 2, 4. 23-188, 2] cf. Iren. 1 2, 2. </note>

<note type="footnote"> 5 auis <hi rend="italic">F</hi> 6 cupiditate P <hi rend="italic">(corr</hi>. in cupidine <hi rend="italic">R ex Hirsaugiensi)</hi> <lb/>
            7 namque quae <hi rend="italic">P (del</hi>. quae <hi rend="italic">R)</hi> 9 nomen est <hi rend="italic">M (corr. in</hi> nomine m. 2) <lb/>
            10 sui sine <hi rend="italic">Pam:</hi> suisne <hi rend="italic">F,</hi> uisne <hi rend="italic">PN</hi> Theleti <hi rend="italic">Croius:</hi> philetis <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            13 deriuerat <hi rend="italic">F</hi> 14 connata <hi rend="italic">PMF,</hi> innata <hi rend="italic">Oehlerm</hi> 15 praetexto <lb/>
            <hi rend="italic">PJlF,</hi> praetextu <hi rend="italic">R uulgo</hi> 17 frustra erat <hi rend="italic">Iun,</hi> frustrarat <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            frustrata erat <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 18 adfuit <hi rend="italic">:JI,</hi> afuit <hi rend="italic">F</hi> 20 per eum <hi rend="italic">M <lb/>
            (corr. in</hi> pereundo <hi rend="italic">m. 2)</hi> fato <hi rend="italic">R,</hi> facto <hi rend="italic">PMF</hi> 21 <hi rend="italic">parenthesin indicauit <lb/>
            Fng</hi> . 22 (et) illius <hi rend="italic">scripsi:</hi> illius <hi rend="italic">PMF,</hi> illius et <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            24 (de) declinata <hi rend="italic">scripsi:</hi> declinata <hi rend="italic">PMFRl,</hi> de inclinata <hi rend="italic">R3 (Iren:</hi> <lb/>
            ziijaivTa, õtt ix«ta).r(itTd5 eottv o izazrtp) </note> <lb/>
             
<pb n="188"/>
            animationem (enthymesin) cum passione, quae insuper acciderat, <lb/>
            exposuit. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter <lb/>
            somniauerunt: post inritos conatus et spei deiectionem deformatam <lb/>
            eam. pallore, credo, et macie et incuria. proprie utique<lb n="5"/>
            patrem non minus denegatum dolebat quam amissum. <lb/>
            dehinc in illo maerore ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, <lb/>
            concipit et procreat feminam. miraris hoc? et gallina sortita <lb/>
            est de suo parere; sed et uultures feminas tantum aiunt et <lb/>
            tamen sine masculo matres. et *** metuere postremo, ne<lb n="10"/>
            finis quoque insisteret; haerere de ratione casus, curare de <lb/>
            occultatione. remedia nusquam. ubi enim iam tragoediae atque <lb/>
            comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra <lb/>
            pudorem erat natum? dum in malis res est, suspicit, conuertit <lb/>
            ad patrem. sed incassum enisa, ut uires deserebant, in preces<lb n="15"/>
            succidit. tota etiam propinquitas pro ea supplicat, uel maxime <lb/>
            Nus. quidni? causa mali tanti! nullus tamen Sophiae exitus <lb/>
            uacuit. omnes aerumnae eius operantur in materiae originem, <lb/>
            siquidem ex illa tunc conflictatione [peruenit] ignorantia pauore

<note type="footnote"> 3—8. 10-12. 14—189,1J cf. Iren. I 2, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 animationem (enthymesin) <hi rend="italic">scripsi (cf.183, 2):</hi> animationem senthimesi <lb/>
            <hi rend="italic">P.1H?Rt,</hi> animationem, id est enthymesin <hi rend="italic">R3,</hi> animationem, Enthymesin <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlcrus</hi> 5 <hi rend="italic">sic distinxi:</hi> incuria proprie <hi rend="italic">MF,</hi> incuria. prope <hi rend="italic">P Bt,</hi> incuria <lb/>
            formae <hi rend="italic">R3 uulgo, incuria</hi> propria <hi rend="italic">Eng</hi> utique <hi rend="italic">PMFR1,</hi> ut quae <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> <lb/>
            6 denegatum <hi rend="italic">sensu, ut uidetur, obscoeno</hi> 8 concipit <hi rend="italic">scripsi:</hi> concepit <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> hoc <hi rend="italic">MF,</hi> haec <hi rend="italic">P uulgo</hi> 9 aiunt <hi rend="italic">MF,</hi> parere aiunt <hi rend="italic">Puulgo</hi> <lb/>
            10 matres <hi rend="italic">Iun:</hi> mater <hi rend="italic">PMF lacunam statuit Pam, qua ex Irenaei<lb/>
             interprete suppleuit:</hi> &lt;primo quidem contristari propter inconsummationem <lb/>
            generationis,) ne finis quoque insisteret: <hi rend="italic">Irenaeus (ex Epiphanio corrigendus): <lb/>
            </hi> fvrj xai cot6 TO slvat xskoz *Xl1\' <hi rend="italic">inde fort. supplendum:</hi> ne finis <lb/>
            &lt;consistendi) quoque. 11 insisteret; haerere <hi rend="italic">scripsi:</hi> insisteret haerere <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> insisteret et haerere <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 12 atque <hi rend="italic">MF,</hi> et <hi rend="italic">Puulgo</hi> 13 mutuaretur <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> mutaretur <hi rend="italic">MF</hi> citra <hi rend="italic">Pam:</hi> circa <hi rend="italic">PMF</hi> 14 suspicit <hi rend="italic">P,</hi> <lb/>
            suscipit <hi rend="italic">MF</hi> 15 ut <hi rend="italic">Iun:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> 16 succidit <hi rend="italic">R3,</hi> succedit <hi rend="italic">PMFR1</hi> <lb/>
            17 quidni <hi rend="italic">R3,</hi> quid <hi rend="italic">in PMFR1</hi> 18 operantar in materiae <hi rend="italic">originem scripsi<lb/>
             (cf. 102,16 et de Carne Chr. cap. 7):</hi> operantur <hi rend="italic">PMF</hi> 19 ei illa conflictatione <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> et illa conflictatio in materiae originem <hi rend="italic">PMF</hi> peruenit <lb/>
            (prouenit <hi rend="italic">M) seclusi</hi> pauore <hi rend="italic">scripsi:</hi> pauorem <hi rend="italic">PMFRl,</hi> paaor <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="189"/>
            maerore substantiae fiunt. ibi demum pater, motus aliquando, <lb/>
            quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec <lb/>
            promit in imagine sua, feminam marem, quia et de patris <lb/>
            sexu ita uariant. adiciunt autem Horon etiam Metagogea <lb/>
            (circumductorem) uocari et Horotheten. huius praedicant opera <lb n="5"/>
            et repressam ab inlicitis et purgatam a malis et deinceps <lb/>
            confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem <lb/>
            in Pleromatis censu remansisse, enthymesin uero eius et illam <lb/>
            adpendicem passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra <lb/>
            eum factam. malum, quod aiunt, foras! spiritalem tamen <lb n="10"/>
            substantiam illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, <lb/>
            sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, <lb/>
            ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius <lb/>
            Sophiam coniugi reducem iterum ille Monogenes, ille Nus, <lb n="15"/>
            otiosus plane de patris cura atque prospectu solidandis <lb/>
            rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi <lb/>
            rursus concussio incurreret, nouam excludit copulationem: <lb/>
            Christum et Spiritum Sanctum, turpissimam putem <lb/>
            duorum masculorum. aut femina erit Spiritus Sanctus, et <lb n="20"/>
            uulneratur a femina masculus? munus enim his datur unum: <lb/>
            procurare concinnationem Aeonum, et ab eius officii societate

<note type="footnote"> 1-13] cf. Iren. I 2, 4. 14-19. 21—22J cf. lren. I, 2, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 maerore <hi rend="italic">scripsi:</hi> maeror <hi rend="italic">PMF Comparanda sunt ad haec uerba<lb/>
             lrnaei:</hi><foreign xml:lang="grc">λέγουι πρώτην αρχην εσχη</foreign>x<foreign xml:lang="grc">έναι την ούσίαν ε</foreign>x <foreign xml:lang="grc">της άγνοίας</foreign> x<foreign xml:lang="grc">αί, τής <lb/>
            λύ</foreign>x<foreign xml:lang="grc">ης</foreign> x<foreign xml:lang="grc">αί του φόβου</foreign> x<foreign xml:lang="grc">αί της έ</foreign>x<foreign xml:lang="grc">πλήξεως</foreign>. ibi demum <hi rend="italic">R3,</hi> ibidem <lb/>
            <hi rend="italic">PMFM1</hi> motus aliquando <hi rend="italic">MF,</hi> aliquando motus <hi rend="italic">Puulgo</hi> 3 et de <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> aede <hi rend="italic">PMRl,</hi> de <hi rend="italic">FIP</hi> 5 &lt;id est&gt; circumductorem <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> <lb/>
            8 censu remansisse <hi rend="italic">Gel:</hi> censura mansisse <hi rend="italic">PMF</hi> 9 adpendicen <hi rend="italic">M</hi> ab <lb/>
            Horo relegatam <hi rend="italic">R3,</hi> abhorrere ligatam <hi rend="italic">PMFR1</hi> 10 eum <hi rend="italic">Rig (seil</hi>. censura <lb/>
            Pleromatis): aeuum <hi rend="italic">PMF</hi> spiritalem <hi rend="italic">seil. esse</hi> 12 inspeciatam <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> inspectatam <hi rend="italic">PMF</hi> 13 praenuntiatara <hi rend="italic">F</hi> 15 iterum ille <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            ille iterum <hi rend="italic">PMF</hi> 16 prospecta <hi rend="italic">R3,</hi> prospectus <hi rend="italic">PMFR1</hi> 17 eiusmodi <lb/>
            <hi rend="italic">PJI,</hi> huiusmodi <hi rend="italic">F</hi> 18 incarreret <hi rend="italic">Rmg Gel:</hi> incuteret <hi rend="italic">PMF</hi> 19 turpissimam <lb/>
            <hi rend="italic">Eng:</hi> turpissimum <hi rend="italic">PMF</hi> 21 munus enim <hi rend="italic">Eng:</hi> nomen in <hi rend="italic">PMFR1,</hi> <lb/>
            nnmen <hi rend="italic">IPuulgo</hi> 22 ab eius <hi rend="italic">R3,</hi> dabis <hi rend="italic">PlJlFRI societate R3,</hi> societatem <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam <lb/>
            diuidendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aeonas <lb/>
            naturam coniugiorum — uides quam rem plane — et innati <lb/>
            coniectationem et idoneos efficere (re)generandi in se agnitionem <lb/>
            patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non<lb n="5"/>
            uisu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. <lb/>
            et tamen tolerabo, quod ita discunt patrem nosse, t ne nos <lb/>
            et illud. magis denotabo doctrinae peruersitatem, quod docebantur <lb/>
            incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis <lb/>
            ipsorum, comprehensibile uero eius generationis illorum<lb n="10"/>
            et formationis esse rationem. hac enim dispositione illud, <lb/>
            opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem <lb/>
            inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile <lb/>
            autem non perpetuitatis, sed natiuitatis et formationis, egentium <lb/>
            perpetuitatis. filium autem constituunt adprehensibile <lb n="15"/>
            patris; quomodo tamen adprehendatur, tum prolatus Christus <lb/>
            edocuit. Spiritus uero Sancti prouincia, ut de doctrinae studio <lb/>
            omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent et ueram <lb/>
            inducerentur quietem. 
</p></div></div></body></text></TEI>