<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio <lb/>
            amoliti nullum Aeonem uoluerunt alium ex alio per gradus <lb/>
            reuera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa <lb/>
            semel octoiugem istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. <lb n="15"/>
            ex ipso denique rerum motu nomina gerunt. \'cum,\' inquiunt, <lb/>
            \'cogitauit proferre, hoc Pater dictus est cum protulit, quia <lb/>
            uero protulit, hoc Veritas appellata est. cum semetipsum <lb/>
            uoluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitauit <lb/>
            cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.\' sonuit<lb n="20"/>
            Homo Sermonem, — et hic est primogenitus filius — et Sermoni <lb/>
            accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium <lb/>
            pusillum. 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Accipe alia ingenia, cicuri iam anima, insignioris apud <lb/>
            eos magistri, qui ex pontificali sua auctoritate in hunc modum

<note type="footnote">1-8] cf. Iren. I 11, 5. 16-22] cf. Iren. I 12, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 sunt, qui <hi rend="italic">JR3,</hi> sunt, inquit, qui <hi rend="italic">PMFIt1</hi> 3 sed <hi rend="italic">Pam:</hi> sed et <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            4 secundo <hi rend="italic">FR,</hi> secundum <hi rend="italic">PM</hi> 6 Archen—loco <hi rend="italic">om. F</hi> 14 Gemonios <hi rend="italic">R3</hi>. <lb/>
            gemonio <hi rend="italic">PMFM1</hi> 15 ex Propatore et <hi rend="italic">scripsi (secutus Irenaeum):</hi> et ei <lb/>
            parte <hi rend="italic">PMFRex</hi> patre et <hi rend="italic">R:i uulgo</hi> excusam <hi rend="italic">Eng:</hi> ex causa <hi rend="italic">PJfjR1,</hi> <lb/>
            ei causam <hi rend="italic">F,</hi> exclusam <hi rend="italic">R3</hi> 16 rerum <hi rend="italic">PMFR1,</hi> eius <hi rend="italic">R3 \'Uulgo</hi> 18 nero <lb/>
            <hi rend="italic">PJJ[FRI,</hi> uera <hi rend="italic">R3 unlgo</hi> hoc <hi rend="italic">Eng: hinc PMF</hi> 19 hoc Eng: <hi rend="italic">hicPMF</hi> <lb/>
            20 tunc cum protulit <hi rend="italic">fort</hi>. 21 <hi rend="italic">parenthesin indicauit Eng</hi> 23 pusillnni <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> non pusillum <hi rend="italic">P MFR </hi> omnino pusillum <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 24 cicuri iam <lb/>
            anima <hi rend="italic">scrijm:</hi> cicurianiana <hi rend="italic">PMF,</hi> cicuria [inania] <hi rend="italic">Eng,</hi> circulatoria <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 25 ex <hi rend="italic">R3,</hi> et <hi rend="italic">PMFR1</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="211"/>
            censuit: \'est,\' inquit, (ante omnia Proarche, inexcogitabile et <lb/>
            inenarrabile (et) innominabile, quod ego nomino Monoteta. cum <lb/>
            hac erat alia uirtus, quam et ipsam appello Henoteta. Monotes <lb/>
            et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent, protulerunt, <lb/>
            non proferentes, initium omnium intellectuale innascibile <lb n="5"/>
            inuisibile, quod sermo (Monada) uocauit. huic adest consubstantiua <lb/>
            uirtus, quam appellat Unionem. hae igitur uirtutes: <lb/>
            Solitas Unitas (Singularitas) Unio ceteras prolationes Aeonum <lb/>
            propagarunt.\' o differentia! mutetur Unio et Unitas et Singularitas <lb/>
            [et suum] et Solitas, quaqua designaueris: unum est. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Humanior iam Secundus, ut breuior, ogdoadem in duas <lb/>
            tetradas diuidens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras, <lb/>
            tantum quod desultricem et defectricem illam uirtutem <lb/>
            non uult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus t de <lb/>
            substantia ueniant <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>De ipso iam domino Iesu quanta diuersitas scinditur! <lb/>
            hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt; illi ex solis <lb/>
            decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt, <lb/>
            unde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerint tituli; isti <lb/>
            ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae fetu, ideoque <lb n="20"/>
            Filium Hominis auite pronuntiatum; alii (a) Christo et Spiritu <lb/>
            Sancto, constabiliendae uniuersitati prouisis, confictum et inde <lb/>
            paternae appellationis heredem. sunt, qui Filium Hominis (non)

<note type="footnote"> 1-9] cf. Iren. I 11, 3. 11-15] cf. Iren. I 11, 2. 17-212, 2] cf. <lb/>
            Iren. I 12, 4. </note>

<note type="footnote"> 2 et <hi rend="italic">add. R3</hi> 5 proferentes <hi rend="italic">R3,</hi> praeferentes <hi rend="italic">PMFR1</hi> 6 Monada <hi rend="italic">add. R3<lb/>
             (ex Irenaeo)</hi> consubstantiua <hi rend="italic">R3,</hi> cum substantia <hi rend="italic">PMIR1</hi> 7 Unionem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> unio <hi rend="italic">PMF</hi> 8 Singularitas <hi rend="italic">add. R* (ex Irenaeo)</hi> Aeonum <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> eorum <hi rend="italic">PMFR1</hi> 9 et Singularitas <hi rend="italic">PMFRl,</hi> Singularitas <hi rend="italic">R* uulgo</hi> <lb/>
            10 et suum <hi rend="italic">seclusi (dittographia ortum uidetur ex eo quod sequitur</hi> <lb/>
            unum est): est summa <hi rend="italic">Oehlerus</hi> quaqua <hi rend="italic">scripsi:</hi> quamquam <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            12 tenebras; tantum <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 15 ueniant <hi rend="italic">PMF,</hi> uenientibus <hi rend="italic">Pam; <lb/>
            non aequor, quia nec ex Irenaeo hic deficiente nec ex interprete nec <lb/>
            ex Epiphanio emendandi rationem accipio</hi> 19 unde <hi rend="italic">scripsi:</hi> inde <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> tituli <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> occuli <hi rend="italic">PMFR1,</hi> flosculi <hi rend="italic">R3</hi> 21 auite <hi rend="italic">PMF <lb/>
            i= nach dem GrojJvater),</hi> aiunt <hi rend="italic">Rig</hi> alii a <hi rend="italic">R3,</hi> alii <hi rend="italic">PMFR1</hi> 22 inde <lb/>
            <hi rend="italic">JCcripsi:</hi> in se <hi rend="italic">PMFR\\</hi> iure <hi rend="italic">R2 uulgo</hi> 23 non <hi rend="italic">addidi</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            aliunde conceperint dicendum, quam quia ipsum Patrem pro <lb/>
            magno nominis sacramento Hominem appellasse (se) praesumpserint. <lb/>
            et quid amplius speres de eius dei fide, cui nomine adaequaris? Talia <lb/>
            ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis <lb/>
            redundantia. atque ita inolescentes doctrinae Valentinianorum<lb n="5"/>
            in siluas iam exoleuerunt Gnosticorum.

<note type="footnote"> 1 quam quia <hi rend="italic">scripsi:</hi> quamquam <hi rend="italic">PMF,</hi> quoniam <hi rend="italic">Iun</hi> 2 se <hi rend="italic">add. Eng</hi> <lb/>
            3 et <hi rend="italic">scripst:</hi> ut <hi rend="italic">PMF</hi> nomine <hi rend="italic">scripsi:</hi> nunc <hi rend="italic">PMF</hi> adaequaris. <lb/>
            talia <hi rend="italic">uulgo</hi> 4 superfruticant <hi rend="italic">R,</hi> superfructjficant <hi rend="italic">PMF</hi> 5 inolescentea <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> insoleacentes <hi rend="italic">PMF</hi> ADVERSUS VALENTINIANOS EXPLICIT <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> Eiplicit liber aduersus ValentinianoB F </note> 
<pb n="213"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>