Pudiciores alii, honorem diuinitatis recordati, ut etiam unius coniugis dedecus ab eo auellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare, et fortasse \'hoc deum\', non \'hic deus\' neutro genere pronuntiant. alii contra magis et masculum et feminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator Fenestella. 1] cf. II Cor. 5, 4. 2. 9-14] cf. Iren. I 12, 1. SJ cf. Matth. 10. 24. 1 potius JJ3, potuit PMFR1 habeo addidi 2 angelis non angelus, non angela, id est inter angelos nec angelus nec angela putabor 3 mihi om. F et tunc PMF, nec tunc Oehlerus 8 tholomaei PMF 9 bythio PMF 11 facillime prolatum PMFR1, facillimo prolatu R3 uuigo 12 secundum coniugium Fng (Irenaeus: xata GuiuYaav): primum coningium PMF Monogenem et R3, monogenes PMFR1 imaginem Jl3, imagines PMFR1 14 marem monogenem. uoluntatis om. F uoluntatis R3, uoluntas PMR1 uis, ut quae R3, uisa utique PMFRX 15 uirilitatis scripsi: ueritatia PMFRl, maris R:J uulgo 17 coniugis, PM . coniugiis F, coniugii Pam 18 ut Iun deum JR3, dominum PMFR1 19 pronuntiant FR3, pronuntient PJIRl 20 Hermaphroditum R, herma par oditum PMF 21 existimet R, existiment PMF XXXXVII. Tert. III. 14 Sunt, qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, ogdoadem ante omnia praemittentes, ex tetrade quidem et ipsam sed aliis nominibus deriuatam. primo enim constituunt Proarchen, secundo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex Anennoeto secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston, ex Inuisibili quarto et octauo loco Agenneton. hoc quae ratio disponat. ut singula binis locis et quidem tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere. quid enim recti habent quae tam peruerse proferuntur? Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum Aeonem uoluerunt alium ex alio per gradus reuera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa semel octoiugem istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. ex ipso denique rerum motu nomina gerunt. \'cum,\' inquiunt, \'cogitauit proferre, hoc Pater dictus est cum protulit, quia uero protulit, hoc Veritas appellata est. cum semetipsum uoluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitauit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.\' sonuit Homo Sermonem, — et hic est primogenitus filius — et Sermoni accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium pusillum.