Interea Demiurgus omnium adhuc nescius, aut si aliquid et ipse per prophetas contionabatur, ne huius quidem operis sui intellegens — diuidunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, (in) semen, in Demiurgum — ubi aduentum Soteris accepit, propere et ouanter accurrit cum omnibus suis uiribus — centurio de euangelio — et de omnibus inluminatus ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris. ita exinde securus dispensationem mundi huius, uel maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto te(mpore) oportuerit * insequitur. Colligam nunc ex disperso ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant. triformem naturam primordio professi et tamen inunitam in Adam, inde iam diuidunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis huiusmodi ex posteritate ipsius Adae. moralibus quoque differentiis tripertita, Cain et Abel (et) 7-16] cf. Iren. I 7, 4. 9-10] cf. Iren. I 7, 3 (in fine). 18-20.), 14] cf. Iren. I 7, 5. 3 delineationem R uulgo 4 qui PMFB1, qui ad R3 formando scripsi: formandum PMFRI, formandam R3 5 imagines urgent R3, imagine surgent PJIFRI 7 aut si scripsi: ut si PMF, etsi Gel 8 contionabatur scripsi: contionabitur PMF 9 prophetiale R3, prophetiare PMFR1, prophetiarum fort . 10 supra diximus, fide scripsi (supra diximus, quod in mss. post prouehitur inuenitur, huc transposui): fides PMF (ad rem cf. 202, 13-15; eruditus intellege igitur sensu actiuo) 14 pronehitnr, (at) supra diximus R2 uulgo animaeque PF, animae quae M 15 praeuerterant Eng: praeuertant PMFR1, praeuertunt M3 16 eorum PR* enim MF, ergo Puulgo 17 cOIlsueuerat, quae uulgo 18 natnrificatae PMF (c/. supra l. 8: iam non naturam sed indulgentiam): maturificatae Iun 20 omnimodo M animali semini praestitutam, ut salutem, quam non de priuilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus. nobis enim inscriptura huius seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia norimus Theletum, et utique abortui deputamur, quod mater illorum. sed nobis quidem uae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi nescio ubi et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optauerimus. illi uero de passiuitate uitae et diligentia delictorum generositatem suam uindicent, blandiente suis Achamoth. quoniam et ipsa delinquendo profecit. nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum \'comiti\', id est feminae, adhaerendi; alioquin degenerem nec legitimum ueritatis, qui deuersatus in mundo non amauerit feminam nec se ei-iunxerit. et quid facient spadones, quos uidemus apud illos?