Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, uel quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur. Singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans. subest enim Demiurgus in Hebdomade sua. magis diabolus in isto nobiscum conuenit mundo, coelementato et concorporificato, ut supra editum est. ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciporcandi spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conuersio eius ipsum Demiurgum. his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum. credas enim illam in tantis uexationibus etiam febricitasse. Cum talia de deo uel de diis, qualia de homine figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam nouimus, terra, — quasi non, etsi arida 1-8] cf. Iren. I 5, 4. 9-13] cf. Iren. I 5, 3 (in fine). 24-201. 15] cf. Iren. I 5, 5. 4 malitiarum R:J, militarium PMFB1 10 praesidet R3, praesident PMFR1 11 meditatem M 13 sua, magis uulgo conuenit PMFR1, communi R3 uulgo 14 editum PM, dictum F 15 qua = quia; refer ad utilissimis 17 indicem R3, iudicem PMFR1 24 diis PF, deis M 26 ei R3, si PMFR1 27 nos om. F terra Oelllfflls: terram PMF postmodum, adhuc tamen tunc, aquis * ante segregatis, superstite limo succida fuerit — sed ex inuisibili corpore materiae, illius scilicet philosophicae, de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit audeo aestimare, quia nusquam * est. si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur, ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. figulat ita(que) hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus, quadruplex res, ut imago quidem choicus deputetur, — materialis scilicet, etsi non ex materia. Demiurgus — similitudo autem animalis; hoc enim et Demiurgus. habes duos interim. carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.