<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>interim tenendum Sophiam <lb/>
            cognominari et Terram et Matrem et, quod magis rideas, <lb/>
            etiam Spiritum Sanctum, quasi marem [terram]. ita omnem <lb n="15"/>
            illi (masculi) honorem contulerunt feminae, puto et barbam, <lb/>
            ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat <lb/>
            compos, de animalis scilicet census inualitudine spiritalia <lb/>
            accedere, ut se solum ratus contionaretur: ego deus, et <lb/>
            absque me non est. certe tamen non fuisse se retro sciebat. <lb n="20"/>
            ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque. <lb/>
            quomodo ergo solus sibi uidebatur, etsi non certus, <lb/>
            saltim suspectus de aliquo factitatore?

<note type="footnote"> 13-15] cf. Iren. 15,3. (in fine) 17-20] cf. Iren. I 5, 4. 19] Es. 45,5. </note>

<note type="footnote">1 <hi rend="italic">voEpoot; Eng:</hi> noeros <hi rend="italic">PMF</hi> 4 aliquid <hi rend="italic">add. Eng (Irenaeum secutus)</hi> <lb/>
            5 et <hi rend="italic">fort. delendum</hi> meminerit <hi rend="italic">F</hi> 6 discipulorum <hi rend="italic">F</hi> 12 Valentinianorum <lb/>
            quoque <hi rend="italic">scripsi:</hi> ualentinianorum <hi rend="italic">PMF</hi> se ipsam <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            se quoque istam <hi rend="italic">MF,</hi> sibi quoque ista <hi rend="italic">P</hi> 13 noluit ei notam <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            noluit et notam <hi rend="italic">MF,</hi> noluit esse nota <hi rend="italic">P</hi> postea quaeram <hi rend="italic">cf. infra <lb/>
            cap. 25 male hoc loco distinguuntur capita</hi> tenendum <hi rend="italic">W,</hi> teneam <lb/>
            dum <hi rend="italic">M</hi> (deum <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> (deum <hi rend="italic">corr. R),</hi> teneam deum <hi rend="italic">F</hi> 15 quasi <lb/>
            marem P <hi rend="italic">(cf. Irenaei</hi> dpoEvixd&gt;s), quasi matrem <hi rend="italic">MF</hi> terram <hi rend="italic">seclusi;<lb/>
             ceterum Irenaeum secutus huc transposui haec uerba, quae in libr. mss. <lb/>
            post et Matrem (14) leguntur 16masculi addidi</hi> 18 de animalis scilicet <lb/>
            census inaalitudine <hi rend="italic">scripsi:</hi> de animalibus scilicet censu inualitudinis <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 20 non est <hi rend="italic">scil. deus; ceterum ubi hic locus adfertur legitur:</hi> et <lb/>
            alius absque (praeter) me non est 21 factitorem <hi rend="italic">P (add</hi>. ta <hi rend="italic">s. u. R) MF</hi> </note>
</p><p><pb n="200"/></p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, uel <lb/>
            quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius <lb/>
            deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium <lb/>
            malitiarum genituras notant. et tamen diabolum quoque <lb/>
            opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum<lb n="5"/>
            magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, <lb/>
            ut animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes <lb/>
            haereses procurantur. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Singularium autem potestatum arces his finibus collocant: <lb/>
            in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma,<lb n="10"/>
            Horo signante lineam extremam. inferius illum metatur medietatem <lb/>
            Achamoth, filium calcans. subest enim Demiurgus in <lb/>
            Hebdomade sua. magis diabolus in isto nobiscum conuenit <lb/>
            mundo, coelementato et concorporificato, ut supra editum est. <lb/>
            ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciporcandi<lb n="15"/>
            spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem, <lb/>
            colorum omnium indicem, organum temporum, si non et <lb/>
            istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut <lb/>
            conuersio eius ipsum Demiurgum. his omnibus elementis atque <lb/>
            corporibus ignis inflabellatus est. cuius originalem Sophiae<lb n="20"/>
            passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor <lb/>
            motiunculis eius excussum. credas enim illam in tantis uexationibus <lb/>
            etiam febricitasse. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Cum talia de deo uel de diis, qualia de homine <lb/>
            figmenta? molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus<lb n="25"/>
            confert et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, <lb/>
            quam nos unicam nouimus, terra, — quasi non, etsi arida

<note type="footnote">1-8] cf. Iren. I 5, 4. 9-13] cf. Iren. I 5, 3 (in fine). 24-201. <lb/>
            15] cf. Iren. I 5, 5. </note>

<note type="footnote"> 4 malitiarum R:J, militarium <hi rend="italic">PMFB1</hi> 10 praesidet <hi rend="italic">R3,</hi> praesident <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR1</hi> 11 meditatem M 13 sua, magis <hi rend="italic">uulgo</hi> conuenit <hi rend="italic">PMFR1,</hi> <lb/>
            communi <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 14 editum <hi rend="italic">PM,</hi> dictum <hi rend="italic">F</hi> 15 qua = quia; <lb/>
            <hi rend="italic">refer ad</hi> utilissimis 17 indicem <hi rend="italic">R3,</hi> iudicem <hi rend="italic">PMFR1</hi> 24 diis <hi rend="italic">PF,</hi> <lb/>
            deis <hi rend="italic">M</hi> 26 ei <hi rend="italic">R3,</hi> si <hi rend="italic">PMFR1</hi> 27 nos <hi rend="italic">om. F</hi> terra <hi rend="italic">Oelllfflls:</hi> <lb/>
            terram <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="201"/>
            postmodum, adhuc tamen tunc, aquis * ante segregatis, <lb/>
            superstite limo succida fuerit — sed ex inuisibili corpore materiae, <lb/>
            illius scilicet philosophicae, de fluxili et fusili eius, quod <lb/>
            unde fuerit audeo aestimare, quia nusquam * est. si enim <lb/>
            fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de <lb n="5"/>
            Sophiae fletibus fluxit, sequitur, ut limum ex pituitis et gramis <lb/>
            Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde sunt <lb/>
            faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. figulat ita(que) <lb/>
            hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. sic erit et <lb/>
            choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus, quadruplex <lb n="10"/>
            res, ut imago quidem choicus deputetur, — materialis <lb/>
            scilicet, etsi non ex materia. Demiurgus — similitudo autem <lb/>
            animalis; hoc enim et Demiurgus. habes duos interim. carnalem <lb/>
            superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse <lb/>
            pelliceam tunicam obnoxiam sensui. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris <lb/>
            peculium quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth <lb/>
            in filio Demiurgo sequestrauerat, ne hoc quidem gnaro. accipe <lb/>
            industriam clandestinae prouidentiae huius. ad hoc enim et <lb/>
            deposuerat et occultauerat, ut, cum Demiurgus animam mox <lb n="20"/>
            de suo adflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud <lb/>
            spiritale quasi per canalem animam deriuaretur in choicum, <lb/>
            atque ita, feturatum in corpore materiali uelut in utero et <lb/>
            adultum illic, idoneum inueniretur suscipiendo quandoque

<note type="footnote">15] cf. Gen. 3, 21. 16-202, 8] cf. Iren. I 5, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 adhuc tunc <hi rend="italic">cf. 25, 17:</hi> adhuc proxime <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> paulo <hi rend="italic">siue</hi> <lb/>
            modico <hi rend="italic">intercidit</hi> 2 superstite <hi rend="italic">P,</hi> supersteti <hi rend="italic">M,</hi> superstitL <hi rend="italic">F</hi> succida <lb/>
            fuerit <hi rend="italic">scripsi:</hi> siccauerit <hi rend="italic">PMF</hi> 4 audeo <hi rend="italic">PMR1,</hi> audio <hi rend="italic">F,</hi> haud queo <hi rend="italic">R3 <lb/>
            uulgo</hi> aestimare <hi rend="italic">intellege: coniectura inuenire lacunam signaui:</hi> editum <lb/>
            <hi rend="italic">desidero (el. 200, 20-22)</hi> 7 constitisse R3, constituisse <hi rend="italic">PMFR1</hi> 8 desidet <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> desidea <hi rend="italic">P (corr. R) MF</hi> itaque <hi rend="italic">scripsi (cf. 184, 11):</hi> ita <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            II materialis <hi rend="italic">R3,</hi> materiali <hi rend="italic">PMFR1</hi> 13 duos. interim <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 achamotha <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 18 quidem <hi rend="italic">om. F</hi> 22 canalem <hi rend="italic">R3,</hi> carnalem <hi rend="italic">PMFR1</hi> &lt;per) <lb/>
            animam <hi rend="italic">fort.,</hi> animae <hi rend="italic">Eng</hi> (canalis animae = <hi rend="italic">Luftrohre)</hi> anima deriuaret <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 24 sermoni <hi rend="italic">J23,</hi> sermone <hi rend="italic">PMFR1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="202"/>
            sermoni perfecto. itaque dum Demiurgus traducem animae suae <lb/>
            committit in Adam, latuit homo spiritalis flatui eius insertus <lb/>
            et pariter corpori inductus, quia non magis semen nouerat <lb/>
            matris Demiurgus quam ipsam. hoc semen Ecclesiam dicunt, <lb/>
            Ecclesiae supernae speculum et hominis (spiritalis) censum, <lb n="5"/>
            proinde eum ab Achamoth deputantes, quemadmodum animalem <lb/>
            a Demiurgo, choicum substantia <sic>aparjc</sic>, carne materialem. <lb/>
            habes nouum, id est quadruplum Geryonem. 
</p></div></div></body></text></TEI>