<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur Demiurgus, extra Pleromatis limites constitutus, <lb/>
            in ignominiosa aeterni exilii uastitate nouam prouinciam condidit, <lb/>
            hunc mundum, repurgata confusione et distincta diuersitate <lb n="15"/>
            duplicis substantiae illius detrusae animalium et materialium. <lb/>
            ex incorporalibus corpora aedificat: grauia leuia, sublimantia <lb/>
            atque uergentia, caelestia atque terrena. tum ipsam <lb/>
            caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit. unde <lb/>
            et Sabbatum dictus est ab hebdomade sedis suae, ut Ogdoada <lb n="20"/>
            mater Achamoth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos

<note type="footnote"> 13-199, 4] cf. Iren. I 5, 2. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 lacunam signaui:</hi> (uniuersa facere uolentem, eorum) <hi rend="italic">supplenda sunt<lb/>
             ex Irenaeo:</hi> T-JJV yap \'EvO-ojujcnv xaotYjv POUXYJQ-EIOOV TTFJ-YJV twv Atwvwy <lb/>
            Ta navta icotfjoai itxÓvaç kifooai itEitoirjXEva: aituiv 3 ipsam <hi rend="italic">PM,</hi> ipsa <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> ipsam quidem <hi rend="italic">intellege Achamoth</hi> 4 daret <hi rend="italic">PM,</hi> darent <hi rend="italic">F</hi> licet <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> scilicet <hi rend="italic">R u.ulgo inuisibilem R, inuieibilis PMF</hi> 5 effingeret <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> effingere <hi rend="italic">F</hi> 7 femina F 9 imagine <hi rend="italic">F</hi> &lt;Nu) non <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">PMF,</hi> Nu <hi rend="italic">R</hi> 10 <hi rend="italic">uerba:</hi> quaero-pictoris, <hi rend="italic">quae in libris tnss. supra<lb/>
             l. 7 post</hi> trium <hi rend="italic">leguntur, huc transposui</hi> ut imagines rideam <hi rend="italic">intellege:</hi> <lb/>
            non uis nunc, rideam <hi rend="italic">(eas)</hi> ut imagines p. p. 12 tholomaeum <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            16 detrusae <hi rend="italic">scripsi: (cf. 196,</hi> 7): destrusae <hi rend="italic">PMF,</hi> distrusae <hi rend="italic">Iun,</hi> disclusae <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> materialium <hi rend="italic">scrips-i</hi> materiarum <hi rend="italic">PMF</hi> 18 tum <hi rend="italic">R3,</hi> cain <lb/>
            <hi rend="italic">PltIFR1</hi> 20 dictus est F, dictum est <hi rend="italic">PMR1,</hi> dictum <hi rend="italic">JR3,</hi> dictus Iun ut <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> ogdoada = <hi rend="italic">ogdoas</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="199"/>
            autem <sic>voap</sic><foreign xml:lang="grc">οό</foreign>; deputant et interdum angelos eos faciunt, sicut <lb/>
            et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum, <lb/>
            quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius <lb/>
            uirtute sumpserit (aliquid) Adam, deuersatus illic inter nubeculas <lb/>
            et arbusculas. satis meminerat Ptolomaeus puerilium <lb n="5"/>
            dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in <lb/>
            caelestibus nuceta praesumpsit. operatur Demiurgus ignorans <lb/>
            et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. <lb/>
            plane mater sciebat. quidni suggerebat, quae et effectum <lb/>
            suum ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per <lb n="10"/>
            ea opera, quae illum et patrem et deum et regem ante <lb/>
            Valentinianorum quoque ingenia testantur, cur se ipsam <lb/>
            noluit ei notam, postea quaeram. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>interim tenendum Sophiam <lb/>
            cognominari et Terram et Matrem et, quod magis rideas, <lb/>
            etiam Spiritum Sanctum, quasi marem [terram]. ita omnem <lb n="15"/>
            illi (masculi) honorem contulerunt feminae, puto et barbam, <lb/>
            ne dixerim cetera. alioquin Demiurgus adeo rerum non erat <lb/>
            compos, de animalis scilicet census inualitudine spiritalia <lb/>
            accedere, ut se solum ratus contionaretur: ego deus, et <lb/>
            absque me non est. certe tamen non fuisse se retro sciebat. <lb n="20"/>
            ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcumque. <lb/>
            quomodo ergo solus sibi uidebatur, etsi non certus, <lb/>
            saltim suspectus de aliquo factitatore?

<note type="footnote"> 13-15] cf. Iren. 15,3. (in fine) 17-20] cf. Iren. I 5, 4. 19] Es. 45,5. </note>

<note type="footnote">1 <hi rend="italic">voEpoot; Eng:</hi> noeros <hi rend="italic">PMF</hi> 4 aliquid <hi rend="italic">add. Eng (Irenaeum secutus)</hi> <lb/>
            5 et <hi rend="italic">fort. delendum</hi> meminerit <hi rend="italic">F</hi> 6 discipulorum <hi rend="italic">F</hi> 12 Valentinianorum <lb/>
            quoque <hi rend="italic">scripsi:</hi> ualentinianorum <hi rend="italic">PMF</hi> se ipsam <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            se quoque istam <hi rend="italic">MF,</hi> sibi quoque ista <hi rend="italic">P</hi> 13 noluit ei notam <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            noluit et notam <hi rend="italic">MF,</hi> noluit esse nota <hi rend="italic">P</hi> postea quaeram <hi rend="italic">cf. infra <lb/>
            cap. 25 male hoc loco distinguuntur capita</hi> tenendum <hi rend="italic">W,</hi> teneam <lb/>
            dum <hi rend="italic">M</hi> (deum <hi rend="italic">corr. m. 2) P</hi> (deum <hi rend="italic">corr. R),</hi> teneam deum <hi rend="italic">F</hi> 15 quasi <lb/>
            marem P <hi rend="italic">(cf. Irenaei</hi> dpoEvixd&gt;s), quasi matrem <hi rend="italic">MF</hi> terram <hi rend="italic">seclusi;<lb/>
             ceterum Irenaeum secutus huc transposui haec uerba, quae in libr. mss. <lb/>
            post et Matrem (14) leguntur 16masculi addidi</hi> 18 de animalis scilicet <lb/>
            census inaalitudine <hi rend="italic">scripsi:</hi> de animalibus scilicet censu inualitudinis <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 20 non est <hi rend="italic">scil. deus; ceterum ubi hic locus adfertur legitur:</hi> et <lb/>
            alius absque (praeter) me non est 21 factitorem <hi rend="italic">P (add</hi>. ta <hi rend="italic">s. u. R) MF</hi> </note>
</p><p><pb n="200"/></p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, uel <lb/>
            quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius <lb/>
            deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium <lb/>
            malitiarum genituras notant. et tamen diabolum quoque <lb/>
            opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum<lb n="5"/>
            magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, <lb/>
            ut animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes <lb/>
            haereses procurantur. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Singularium autem potestatum arces his finibus collocant: <lb/>
            in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma,<lb n="10"/>
            Horo signante lineam extremam. inferius illum metatur medietatem <lb/>
            Achamoth, filium calcans. subest enim Demiurgus in <lb/>
            Hebdomade sua. magis diabolus in isto nobiscum conuenit <lb/>
            mundo, coelementato et concorporificato, ut supra editum est. <lb/>
            ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciporcandi<lb n="15"/>
            spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem, <lb/>
            colorum omnium indicem, organum temporum, si non et <lb/>
            istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut <lb/>
            conuersio eius ipsum Demiurgum. his omnibus elementis atque <lb/>
            corporibus ignis inflabellatus est. cuius originalem Sophiae<lb n="20"/>
            passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor <lb/>
            motiunculis eius excussum. credas enim illam in tantis uexationibus <lb/>
            etiam febricitasse. 
</p></div></div></body></text></TEI>