Igitur Demiurgus, extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii uastitate nouam prouinciam condidit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diuersitate duplicis substantiae illius detrusae animalium et materialium. ex incorporalibus corpora aedificat: grauia leuia, sublimantia atque uergentia, caelestia atque terrena. tum ipsam caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit. unde et Sabbatum dictus est ab hebdomade sedis suae, ut Ogdoada mater Achamoth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos 13-199, 4] cf. Iren. I 5, 2. 1 lacunam signaui: (uniuersa facere uolentem, eorum) supplenda sunt ex Irenaeo: T-JJV yap \'EvO-ojujcnv xaotYjv POUXYJQ-EIOOV TTFJ-YJV twv Atwvwy Ta navta icotfjoai itxÓvaç kifooai itEitoirjXEva: aituiv 3 ipsam PM, ipsa F ipsam quidem intellege Achamoth 4 daret PM, darent F licet PMF, scilicet R u.ulgo inuisibilem R, inuieibilis PMF 5 effingeret PM, effingere F 7 femina F 9 imagine F s), quasi matrem MF terram seclusi; ceterum Irenaeum secutus huc transposui haec uerba, quae in libr. mss. post et Matrem (14) leguntur 16masculi addidi 18 de animalis scilicet census inaalitudine scripsi: de animalibus scilicet censu inualitudinis PMF 20 non est scil. deus; ceterum ubi hic locus adfertur legitur: et alius absque (praeter) me non est 21 factitorem P (add . ta s. u. R) MF Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, uel quia origo sordidior capit. ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. et tamen diabolum quoque opus Demiurgi adfirmant et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur. Singularium autem potestatum arces his finibus collocant: in summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans. subest enim Demiurgus in Hebdomade sua. magis diabolus in isto nobiscum conuenit mundo, coelementato et concorporificato, ut supra editum est. ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet, reciporcandi spiritus spatium, teneram omnium corporum uestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conuersio eius ipsum Demiurgum. his omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum. credas enim illam in tantis uexationibus etiam febricitasse.