<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Conuertitur enim ad preces et ipsa more materno. sed <lb n="15"/>
            Christus, quem iam pigebat extra Pleroma proficisci, uicarium <lb/>
            praefecti Paracletum Soterem — hic erit Iesus, largito ei <lb/>
            patre uniuersorum Aeonum summam potestatem subiciendis <lb/>
            eis omnibus, uti in ipso secundum apostolum omnia conderentur <lb/>
            — ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum <lb n="20"/>
            angelorum, credas et cum duodecim fascibus. ibi demum, <lb/>
            aduentu pompatico eius concussa, Achamoth protinus uelamentum <lb/>
            sibi obduxit ex officio primo uenerationis et

<note type="footnote"> 2-5] cf. Iren. I 4, 2. 15-196, 11] cf. Iren. I, 4, 5. 19] cf. <lb/>
            C...l. 1, 17. </note>

<note type="footnote"> 1 alienos <hi rend="italic">scripsi:</hi> etiam alienos <hi rend="italic">1\'MF</hi> 2 corporalia <hi rend="italic">R3,</hi> corporali <lb/>
            <hi rend="italic">PJIFRl</hi> 4 circumepectu P, circumspecto <hi rend="italic">MF</hi> 5 eo de gaudii <hi rend="italic">Iun:</hi> <lb/>
            eodem gaudio <hi rend="italic">PMF aliter distinxi:</hi> cuius hoc prouidentiae beneficium <lb/>
            oaale (quae <hi rend="italic">P)</hi> illam <hi rend="italic">uulgo</hi> 8 quin <hi rend="italic">Seal:</hi> quis <hi rend="italic">3I</hi> (is <hi rend="italic">in ras.) PF</hi> <lb/>
            10 defuderit <hi rend="italic">Rig:</hi> defuerit <hi rend="italic">PMNF,</hi> defluxerit <hi rend="italic">GR3</hi> 12 discussisset <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            «liscussit sed <hi rend="italic">PMF 13 lacunam signaui:</hi> et utique debebat uoluisse <hi rend="italic">intercidisseputo <lb/>
            17 praefecti acripsi: praeficit PMF</hi> Paracletum. Soterem <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 18 patre <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> uniuersorum <hi rend="italic">R3,</hi> <lb/>
            uniuerso <hi rend="italic">PMFR1</hi> 19 conderentur <hi rend="italic">Pam:</hi> confoederentur <hi rend="italic">PMF</hi> 20 ad <lb/>
            <hi rend="italic">FR,</hi> at <hi rend="italic">PM</hi> 21 fascibus <hi rend="italic">R3,</hi> facibus <hi rend="italic">PMFRX</hi> ibi demum J1, ib:dem <hi rend="italic">PF</hi> <lb/>
            22 sibi uelamentum <hi rend="italic">F</hi> 23 ex <hi rend="italic">FR,</hi> et <hi rend="italic">PM</hi> primo <hi rend="italic">fort. delendum</hi> </note>

<note type="footnote"> 13* </note> <lb/>
             
<pb n="196"/>
            uerecundiae; dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum. <lb/>
            quibus inde conceperat uiribus occurrit illi, <sic>xcipcE</sic> <sic>XiXlps</sic> dicens, <lb/>
            opinor. susceptam ille confirmat atque conformat agnitione <lb/>
            iam et ab omnibus iniuriis Passionis expumicat, non eadem <lb/>
            neglegentia in exterminium discretis, quam acciderat in casibus<lb n="5"/>
            matris. sed enim exercitata uitia et usu uiriosa confudit atque <lb/>
            ita massaliter solidata defixit seorsum, in materiae corporalem <lb/>
            paraturam commutans ex incorporali passione, indita habilitate <lb/>
            atque natura, qua peruenire mox possent in aemulas aequiperantias <lb/>
            corpulentiarum, ut duplex substantiarum condicio ordinaretur,<lb n="10"/>
            de uitiis pessima, de conuersione passionalis. haec erit <lb/>
            materia, quae nos commisit cum Hermogene ceterisque, qui <lb/>
            deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Abhinc Achamoth, expedita tandem de malis omnibus, ecce <lb/>
            iam proficit et in opera maiora frugescit. prae gaudio enim tanti<lb n="15"/>
            ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione <lb/>
            ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata — <lb/>
            pudet, sed aliter exprimere non est — quodammodo subsuriit <lb/>
            intra et ipsa in illos et conceptu statim intumuit spiritali <lb/>
             imaginem ipsam, quam ui laetantis (et) ex laetitia prurientis <lb n="20"/>
            intentionis imbiberat et sibi intimarat. peperit denique, et facta <lb/>
            est exinde trinitas generum ex trinitate causarum, unum

<note type="footnote">14-21] cf. Iren. I 4, 5 (in fine). 22-198, 6] cf. Iren. I 5, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 fractiferum <hi rend="italic">F</hi> 2 xupts yatps <hi rend="italic">Pam:</hi> quirie chaere <hi rend="italic">PMF</hi> dicens. <lb/>
            opinor. susceptam <hi rend="italic">scripsi:</hi> hic, opinor, susceptam <hi rend="italic">PMF</hi> 3 conformat <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> confirmat <hi rend="italic">ltfF,</hi> atque confirmat <hi rend="italic">om. P</hi> agnitionis iam &lt;fonna) <lb/>
            <hi rend="italic">fort. (cf. 1.93, 4. 5; 204, 4,</hi> 5). 5 quam <hi rend="italic">F (rf. 41, 10),</hi> qui <hi rend="italic">PM,</hi> quae <lb/>
            <hi rend="italic">R uulgo</hi> 6 usu uiriosa <hi rend="italic">PM,</hi> uisu ossa uiri <hi rend="italic">F</hi> 7 <hi rend="italic">aliter distinxi:</hi> seorsum <lb/>
            in materiae corporalem paraturam commutans <hi rend="italic">uulgo</hi> 8 passione <lb/>
            indita <hi rend="italic">uulgo</hi> habilitate atque natura <hi rend="italic">scripsi:</hi> habilitatem atque naturam <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 9 possent <hi rend="italic">scripsi:</hi> posset <hi rend="italic">PMF</hi> 11 de uitiis <hi rend="italic">R,</hi> diuitiis <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 14 achamota <hi rend="italic">PMF</hi> 17 ipsa <hi rend="italic">om. F</hi> 18 pudet (n ex <lb/>
            e) M aubsuriit <hi rend="italic">Rig:</hi> substruit <hi rend="italic">PMFRl,</hi> subauit <hi rend="italic">R3</hi> intra (se&gt; <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            20 ui <hi rend="italic">scripsi:</hi> uis <hi rend="italic">PMF</hi> laetantis <hi rend="italic">R,</hi> laetantes <hi rend="italic">PMF</hi> &lt;et\'&gt; ex <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ex <hi rend="italic">PMF,</hi> et <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note><lb/>
             
<pb n="197"/>
            materiale, quod ex passione, aliud animale, quod ex conuersione, <lb/>
            tertium spiritale, quod ex imaginatione. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus <lb/>
            exercitior facta formare singula genera constituit. sed spiritale <lb/>
            quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. fere <lb n="5"/>
            enim paria et consubstantiua in alterutrum ualere societas <lb/>
            naturae negauit. eo animo se unum ad animale conuertit, <lb/>
            prolatis Soteris disciplinis. et primum, quod cum magno <lb/>
            horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et <lb/>
            audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium praeter <lb n="10"/>
            haereticorum, Patrem et Demiurgum et Regem uniuersorum, <lb/>
            quae post illum. ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab <lb/>
            ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et <lb/>
            uelut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem <lb/>
            mouebatur. denique ex hac personarum in operibus ambiguitate <lb n="15"/>
            nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus <lb/>
            ceteris secundum status et situs operum, ut animalium <lb/>
            quidem substantiarum, quas ad dextram commendant, Patrem <lb/>
            nuncupent, materialium uero, quas ad laeuam delegant, Demiurgum <lb/>
            nominent, Regem autem communiter in uniuersitatem. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Sed nec nominum proprietas competit f proprietati <lb/>
            operum, de quibus nomina, cum deberet illa haec omnia uocitari, <lb/>
            a qua res agebantur; nisi quod iam nec ab illa. cum

<note type="footnote">3 haec <hi rend="italic">M</hi> 4 exercitior (ti <hi rend="italic">s. u. m. 1) M</hi> 5 effingere <hi rend="italic">Iun (secutus <lb/>
            Irenaei</hi> fiopofiuaat; <hi rend="italic">sed cf. p. 199, 17-19)</hi> 7 se i23, si <hi rend="italic">PMFR1</hi> 10 fingit <lb/>
            hun&lt;:.fi3, fingi <hi rend="italic">adhuc PAlFBI</hi> 11 deum demiurgum <hi rend="italic">P</hi> deum iurgum <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            12 post iJ3, postea <hi rend="italic">FMFR1</hi> 13 ipsa <hi rend="italic">R3</hi>. ipso <hi rend="italic">PMFR1</hi> Achamoth, <lb/>
            a <hi rend="italic">B,</hi> achamota <hi rend="italic">PMF</hi> qua <hi rend="italic">R3,</hi> quo <hi rend="italic">PMFR1</hi> 14 sigillario <hi rend="italic">R3,</hi> singillario <lb/>
            <hi rend="italic">PMFRX</hi> 16 Metropatoris <hi rend="italic">R,</hi> metropateris <hi rend="italic">PMF</hi> 19 materialium <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> maternarium <hi rend="italic">PF,</hi> maternarum <hi rend="italic">M,</hi> materiarum <hi rend="italic">R uulgo</hi> <lb/>
            20 nominent (e <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">M</hi> 21 competit &lt;cui nee) proprietas operum <lb/>
            <hi rend="italic">lort.; intellego autem: aber auch die Namen gehoren dem nicht als Eigentum, <lb/>
            dem nicht die Werke als Eigentum gehóren, von denen die Namen<lb/>
             atammen. uocabulum propr:etat.is sic interpretandum esse docent quae <lb/>
            seqituntiir</hi> 22 nomina <hi rend="italic">PMF</hi>. nomina omnia <hi rend="italic">R uulgo</hi> haec omnia <lb/>
            <hi rend="italic">intellege: Pater. Demiurgus, Rex</hi>. 23 agebantur (n s. <hi rend="italic">u. m. 1) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="198"/>
            enim dicant Achamoth in honorem Aeonum **« imagines <lb/>
            commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, <lb/>
            qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris <lb/>
            inuisibilis et incogniti daret, incognitam licet et inuisibilem <lb/>
            Demiurgo, eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret,<lb n="5"/>
            Archangeli uero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent. <lb/>
            cum imagines audio tantas trium illorum, feminam Achamoth <lb/>
            imaginem patris, et ignarum matris Demiurgum, multo magis <lb/>
            patris, imaginem (Nu) non ignorantis patrem, et Angelos famulos <lb/>
            simulacra dominorum, quaero: non uis nunc, ut imagines<lb n="10"/>
            rideam peruersissimi pictoris? hoc est mulum de asino <lb/>
            pingere et Ptolomaeum describere de Valentino. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur Demiurgus, extra Pleromatis limites constitutus, <lb/>
            in ignominiosa aeterni exilii uastitate nouam prouinciam condidit, <lb/>
            hunc mundum, repurgata confusione et distincta diuersitate <lb n="15"/>
            duplicis substantiae illius detrusae animalium et materialium. <lb/>
            ex incorporalibus corpora aedificat: grauia leuia, sublimantia <lb/>
            atque uergentia, caelestia atque terrena. tum ipsam <lb/>
            caelorum septemplicem scaenam solio desuper suo finit. unde <lb/>
            et Sabbatum dictus est ab hebdomade sedis suae, ut Ogdoada <lb n="20"/>
            mater Achamoth ab argumento ogdoadis primigenitalis. caelos

<note type="footnote"> 13-199, 4] cf. Iren. I 5, 2. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 lacunam signaui:</hi> (uniuersa facere uolentem, eorum) <hi rend="italic">supplenda sunt<lb/>
             ex Irenaeo:</hi> T-JJV yap \'EvO-ojujcnv xaotYjv POUXYJQ-EIOOV TTFJ-YJV twv Atwvwy <lb/>
            Ta navta icotfjoai itxÓvaç kifooai itEitoirjXEva: aituiv 3 ipsam <hi rend="italic">PM,</hi> ipsa <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> ipsam quidem <hi rend="italic">intellege Achamoth</hi> 4 daret <hi rend="italic">PM,</hi> darent <hi rend="italic">F</hi> licet <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> scilicet <hi rend="italic">R u.ulgo inuisibilem R, inuieibilis PMF</hi> 5 effingeret <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> effingere <hi rend="italic">F</hi> 7 femina F 9 imagine <hi rend="italic">F</hi> &lt;Nu) non <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">PMF,</hi> Nu <hi rend="italic">R</hi> 10 <hi rend="italic">uerba:</hi> quaero-pictoris, <hi rend="italic">quae in libris tnss. supra<lb/>
             l. 7 post</hi> trium <hi rend="italic">leguntur, huc transposui</hi> ut imagines rideam <hi rend="italic">intellege:</hi> <lb/>
            non uis nunc, rideam <hi rend="italic">(eas)</hi> ut imagines p. p. 12 tholomaeum <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            16 detrusae <hi rend="italic">scripsi: (cf. 196,</hi> 7): destrusae <hi rend="italic">PMF,</hi> distrusae <hi rend="italic">Iun,</hi> disclusae <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> materialium <hi rend="italic">scrips-i</hi> materiarum <hi rend="italic">PMF</hi> 18 tum <hi rend="italic">R3,</hi> cain <lb/>
            <hi rend="italic">PltIFR1</hi> 20 dictus est F, dictum est <hi rend="italic">PMR1,</hi> dictum <hi rend="italic">JR3,</hi> dictus Iun ut <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> ogdoada = <hi rend="italic">ogdoas</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="199"/>
            autem <sic>voap</sic><foreign xml:lang="grc">οό</foreign>; deputant et interdum angelos eos faciunt, sicut <lb/>
            et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum, <lb/>
            quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius <lb/>
            uirtute sumpserit (aliquid) Adam, deuersatus illic inter nubeculas <lb/>
            et arbusculas. satis meminerat Ptolomaeus puerilium <lb n="5"/>
            dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in <lb/>
            caelestibus nuceta praesumpsit. operatur Demiurgus ignorans <lb/>
            et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. <lb/>
            plane mater sciebat. quidni suggerebat, quae et effectum <lb/>
            suum ministrabat? sed tantum fastigium filio extruens per <lb n="10"/>
            ea opera, quae illum et patrem et deum et regem ante <lb/>
            Valentinianorum quoque ingenia testantur, cur se ipsam <lb/>
            noluit ei notam, postea quaeram. 
</p></div></div></body></text></TEI>