Conuertitur enim ad preces et ipsa more materno. sed Christus, quem iam pigebat extra Pleroma proficisci, uicarium praefecti Paracletum Soterem — hic erit Iesus, largito ei patre uniuersorum Aeonum summam potestatem subiciendis eis omnibus, uti in ipso secundum apostolum omnia conderentur — ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum, credas et cum duodecim fascibus. ibi demum, aduentu pompatico eius concussa, Achamoth protinus uelamentum sibi obduxit ex officio primo uenerationis et 2-5] cf. Iren. I 4, 2. 15-196, 11] cf. Iren. I, 4, 5. 19] cf. C...l. 1, 17. 1 alienos scripsi: etiam alienos 1\'MF 2 corporalia R3, corporali PJIFRl 4 circumepectu P, circumspecto MF 5 eo de gaudii Iun: eodem gaudio PMF aliter distinxi: cuius hoc prouidentiae beneficium oaale (quae P) illam uulgo 8 quin Seal: quis 3I (is in ras.) PF 10 defuderit Rig: defuerit PMNF, defluxerit GR3 12 discussisset Rig: «liscussit sed PMF 13 lacunam signaui: et utique debebat uoluisse intercidisseputo 17 praefecti acripsi: praeficit PMF Paracletum. Soterem uulgo 18 patre om. P (add. R ex Hirsaugiensi) uniuersorum R3, uniuerso PMFR1 19 conderentur Pam: confoederentur PMF 20 ad FR, at PM 21 fascibus R3, facibus PMFRX ibi demum J1, ib:dem PF 22 sibi uelamentum F 23 ex FR, et PM primo fort. delendum 13* uerecundiae; dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum. quibus inde conceperat uiribus occurrit illi, xcipcE XiXlps dicens, opinor. susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis Passionis expumicat, non eadem neglegentia in exterminium discretis, quam acciderat in casibus matris. sed enim exercitata uitia et usu uiriosa confudit atque ita massaliter solidata defixit seorsum, in materiae corporalem paraturam commutans ex incorporali passione, indita habilitate atque natura, qua peruenire mox possent in aemulas aequiperantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum condicio ordinaretur, de uitiis pessima, de conuersione passionalis. haec erit materia, quae nos commisit cum Hermogene ceterisque, qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt. Abhinc Achamoth, expedita tandem de malis omnibus, ecce iam proficit et in opera maiora frugescit. prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata — pudet, sed aliter exprimere non est — quodammodo subsuriit intra et ipsa in illos et conceptu statim intumuit spiritali imaginem ipsam, quam ui laetantis (et) ex laetitia prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat. peperit denique, et facta est exinde trinitas generum ex trinitate causarum, unum 14-21] cf. Iren. I 4, 5 (in fine). 22-198, 6] cf. Iren. I 5, 1. 1 fractiferum F 2 xupts yatps Pam: quirie chaere PMF dicens. opinor. susceptam scripsi: hic, opinor, susceptam PMF 3 conformat Lat: confirmat ltfF, atque confirmat om. P agnitionis iam Lat 20 ui scripsi: uis PMF laetantis R, laetantes PMF ex scripsi: ex PMF, et R uulgo materiale, quod ex passione, aliud animale, quod ex conuersione, tertium spiritale, quod ex imaginatione. Hac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta formare singula genera constituit. sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. fere enim paria et consubstantiua in alterutrum ualere societas naturae negauit. eo animo se unum ad animale conuertit, prolatis Soteris disciplinis. et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium praeter haereticorum, Patrem et Demiurgum et Regem uniuersorum, quae post illum. ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et uelut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem mouebatur. denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum, quas ad dextram commendant, Patrem nuncupent, materialium uero, quas ad laeuam delegant, Demiurgum nominent, Regem autem communiter in uniuersitatem. Sed nec nominum proprietas competit f proprietati operum, de quibus nomina, cum deberet illa haec omnia uocitari, a qua res agebantur; nisi quod iam nec ab illa. cum 3 haec M 4 exercitior (ti s. u. m. 1) M 5 effingere Iun (secutus Irenaei fiopofiuaat; sed cf. p. 199, 17-19) 7 se i23, si PMFR1 10 fingit hun<:.fi3, fingi adhuc PAlFBI 11 deum demiurgum P deum iurgum F 12 post iJ3, postea FMFR1 13 ipsa R3 . ipso PMFR1 Achamoth, a B, achamota PMF qua R3, quo PMFR1 14 sigillario R3, singillario PMFRX 16 Metropatoris R, metropateris PMF 19 materialium scripsi: maternarium PF, maternarum M, materiarum R uulgo 20 nominent (e ex a) M 21 competit