<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, <lb/>
            quia, plurimum ex apostatis ueritatis, et ad fabulas <lb/>
            facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam <lb n="5"/>
            occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant. <lb/>
            custodiae officium conscientiae offucium est. confusio praedicatur, <lb/>
            dum religio adseueratur. nam et illa Eleusinia, haeresis <lb/>
            et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. idcirco <lb/>
            et aditum prius cruciant [diutius initiant] quam consignant, <lb n="10"/>
            . cum epoptas ante quinquennium instituunt, ut opinionem <lb/>
            suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem <lb/>
            exhibere uideantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur <lb/>
            iam silentii officium. adtente custoditur quod tarde inuenitur. <lb/>
            ceterum tota in adytis diuinitas, tota suspiria epoptarum, <lb n="15"/>
            totum signaculum linguae simulacrum membri uirilis reuelatur. <lb/>
            sed naturae uenerandum nomen allegorica dispositio praetendens <lb/>
            patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et conuicium <lb/>
            falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus <lb/>
            haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis uerae

<note type="footnote">2 INCIP ADVERSVS VALENTINIANOS <hi rend="italic">PM,</hi> Incipit liber eiusdem <lb/>
            Q. Septimii Florentis Tertulliani aduersus Valentinianos F 7 offucium <lb/>
            <hi rend="italic">Scal:</hi> officium <hi rend="italic">PMF</hi> 8 adseueratur <hi rend="italic">PMF,</hi> adaeruatur <hi rend="italic">Iun</hi> 10 diutius <lb/>
            initiant <hi rend="italic">secl. Eng</hi> 11 epoptaa ante <hi rend="italic">Scal:</hi> et portas ante <hi rend="italic">PM,</hi> et portas <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> epoptas <hi rend="italic">seil. futuros</hi> ante = <hi rend="italic">antea</hi> 13 uideantur <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            uidentur <hi rend="italic">Scal</hi> quantum F 15 tota <hi rend="italic">(alterum) FRig:</hi> tot <hi rend="italic">PM</hi> suspiria <lb/>
            Rl, suspiriae <hi rend="italic">P (corr. R) MF,</hi> siparia <hi rend="italic">R3</hi> epoptarum <hi rend="italic">Scal:</hi> portarum <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 17 <hi rend="italic">intellege;</hi> sed allegorica dispositio, praetendens naturae uenerandum <lb/>
            nomen, sacrilegium patrocinio coactae figurae obscurat. 18 obseraat <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 19 falsi <hi rend="italic">Rig</hi> </note>

<note type="footnote"> XX XXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="178"/>
            religionis uanissima atque turpissima figmenta configurantes, <lb/>
            — facili t claritati ex diuinae copiae occasione, quia de <lb/>
            multis multa succidere est — Eleusinia Valentiniana fecerunt, <lb/>
            lenocinio sancta, silentio magna, sola taciturnitate caelestia. <lb/>
            si bona fide quaeras, concreto uultu, suspenso supercilio<lb n="5"/>
            \'altum est\' aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates <lb/>
            bilingues communem fidem adfirmant. si scire te subostendas, <lb/>
            negant quicquid agnoscunt; si cominus certes, fatua simplicitate <lb/>
            suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis <lb/>
            ante committunt, quam suos fecerint. habent artificium, quo<lb n="10"/>
            prius persuadeant quam edoceant. ueritas autem docendo <lb/>
            persuadet, non suadendo docet
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, <lb/>
            non etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate <lb/>
            sapientia, domino utramque iungente: estote prudentes<lb n="15"/>
            ut serpentes et simplices ut columbae. aut si nos propterea <lb/>
            insipientes, quia simplices, num ergo et illi propterea <lb/>
            non simplices, quia sapientes? nocentissimi autem qui non <lb/>
            - simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. et tamen malim <lb/>
            meam partem meliori sumi uitio, si forte: praestat minus<lb n="20"/>
            sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei <lb/>
            spectatur in simplicitate quaerendi, ut docet ipsa Sophia, <lb/>
            non quidem Valentini, sed Solomonis. deinde infantes

<note type="footnote">15] Matth. 10, 16. 21] cf. Sap. 1. 1. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> liberalitate <hi rend="italic">fort., celeritate Eng</hi> 3 succidere <lb/>
            <hi rend="italic">Rig:</hi> succedere <hi rend="italic">PMF</hi> Eleusinia <hi rend="italic">Rig:</hi> eleusiniana <hi rend="italic">PMF</hi> Valentiniani <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> 4 lenocinio <hi rend="italic">scripsi:</hi> lenocinia <hi rend="italic">PMF</hi> magna <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            magno <hi rend="italic">PMF</hi> 6 substiliter <hi rend="italic">PM</hi> 7 subostendas <hi rend="italic">FR,</hi> subostentas <hi rend="italic">PM <lb/>
            (corr. m. 1)</hi> 8 certes fatua simplicitate <hi rend="italic">scripsi:</hi> certe statuam simplicitatem <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR1,</hi> certes tuam simplicitatem <hi rend="italic">R3,</hi> certes fatuam simplicitatem <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> 9 suam caedem <hi rend="italic">scripsi:</hi> sua caede <hi rend="italic">PMF</hi> 14 deficere <lb/>
            cogatur R3, defigere cogitur <hi rend="italic">PMFR1</hi> 20 meam <hi rend="italic">PMF,</hi> in eam <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            eam <hi rend="italic">Oehlrrus</hi> uitio, si forte: <hi rend="italic">praestat Eng:</hi> uitio, si forte praestat <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            22 spectatur <hi rend="italic">Eng:</hi> expectat <hi rend="italic">PMF,</hi> expectatur <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> spectat <hi rend="italic">Rig</hi> quaerentes <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 23 Salomonis <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="179"/>
            testimonium Christi *** [sanguine litauerunt. pueros uocem qui <lb/>
            crucem clamant? nec pueri erant nec infantes, id est simplices <lb/>
            non erant.] repuerescere nos et apostolus iubens secundum <lb/>
            dominum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum <lb/>
            sapientes sensibus simu(s, seme)l dedit sapientiae ordinem de <lb n="5"/>
            simplicitate manandi. in summa: columba demonstrare Christum <lb/>
            solita est, serpens uero temptare; illa est a primordio diuinae <lb/>
            pacis praeco, ille a primordio diuinae imaginis praedo. ita <lb/>
            facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere <lb/>
            prudentia sola. [concutere potius et prodere]. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Abscondat itaque se serpens, quantum potest, totamque <lb/>
            prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, <lb/>
            in caeca detrudat per amfractus seriem suam; (si) euoluat, <lb/>
            tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia. nostrae <lb/>
            columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis <lb n="15"/>
            et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem, Christi <lb/>
            figuram. nihil ueritas erubescit nisi solummodo abscondi; <lb/>
            quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere, <lb/>
            quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operibus <lb/>
            omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non

<note type="footnote">3] cf. Matth. 18, 3. 4] cf. I Cor. 14, 20. </note>

<note type="footnote">1 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> habent, quod soli regnum dei hereditate habebunt <lb/>
            <hi rend="italic">intercidisse iudico; horum autem uerborum iactura librario uel <lb/>
            lectori cuidam, sane satis insulso, locum dedit interpolandi quae abhinc <lb/>
            in libris mss. leguntur, decepto uidelicet uerbis</hi> testimonium Christi, <hi rend="italic">quod <lb/>
            pro martyrum testimonio accepit</hi>. 3 repnerascere <hi rend="italic">R uulgo</hi> iubens <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> iubet <hi rend="italic">PMF</hi> 4 dominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> deum <hi rend="italic">PMF</hi> 5 simu&lt;s serne)l <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> (semel = <hi rend="italic">ein fiir alle Mal):</hi> simul <hi rend="italic">PMF</hi> dedit <hi rend="italic">scripsi:</hi> dedi <lb/>
            in <hi rend="italic">PMF</hi> sapientiae <hi rend="italic">PM,</hi> sapientia <hi rend="italic">F</hi> 6 manandi <hi rend="italic">PJIFRt,</hi> manantis <lb/>
            <hi rend="italic">Rig,</hi> amandoR3 columba demonstrare Christum <hi rend="italic">scripsi:</hi> Christum columba <lb/>
            demonstrare <hi rend="italic">PMF</hi> 7 est <hi rend="italic">(alt. loco) scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PMF</hi> 8 imaginis <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            magnus <hi rend="italic">F</hi> 10 concutere—prodere <hi rend="italic">seclusi; addita uidentur ab eodem. <lb/>
             cuius est interpolatio supra indicata; addidit autem. quia</hi> prodentia sola <lb/>
            <hi rend="italic">pro nominatiuo accepit</hi> 11 abscondit F 13 detrudat <hi rend="italic">PMF,</hi> detrudatur <lb/>
            <hi rend="italic">Ruulgo</hi> seriem suam; (Ri) euoluat <hi rend="italic">scripsi:</hi> seriem suam euoluat <lb/>
            <hi rend="italic">PMF uulgo</hi> 15 domus simplex etiam <hi rend="italic">P</hi> 16 figura <hi rend="italic">Rig:</hi> figuram <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 20 quam quod <hi rend="italic">F</hi>. </note>

<note type="footnote">12* </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="180"/>
            putauit, quod in numero nominauit, quod in aliis adorauit. <lb/>
            alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a <lb/>
            domestico principatu ad incognitum transmouere, a manifesto <lb/>
            ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam si <lb/>
            et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid (recor)dabitur<lb n="5"/>
            se in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse. <lb/>
            Lamiae turres et pectines Solis? sed qui ex aliqua conscientia <lb/>
            uenerit fidei, si statim inueniat tot nomina Aeonum, tot <lb/>
            coniugia, tot genimina, tot exitus, tot euentus felicitates <lb/>
            infelicitates dispersae atque concisae diuinitatis, dubitabitne<lb n="10"/>
            ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, <lb/>
            quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus <lb/>
            seminibus haereticis, damnare praeuenit? merito itaque non <lb/>
            simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile <lb/>
            producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent<lb n="15"/>
            perdocent; utique astute, ut pudenda; ceterum inhumane, <lb/>
            si honesta. et tamen simplices nos omnia scimus. denique <lb/>
            hunc primum cuneum congressionis armabimus detectorem <lb/>
            et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc <lb/>
            uictoriam auspicamur, quia quod tanto impendio absconditur, <lb n="20"/>
            etiam solummodo demonstrare destruere est. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Nouimus, inquam, optime originem quoque ipsorum et <lb/>
            scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse uideantur. <lb/>
            abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et <lb/>
            si forte mutatur; testatio est ipsa mutatio. sperauerat episcopatum<lb n="25"/>
            Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio, sed

<note type="footnote"> 11] cf. I Tim. 1, 4. </note>

<note type="footnote"> 1 putant <hi rend="italic">F</hi> 2 ad aliam <hi rend="italic">fort</hi>. 4 fidem <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex <lb/>
            Htrsaugiensi)</hi> ostendere <hi rend="italic">F</hi> 5 (recor)dabitur se <hi rend="italic">Eng:</hi> dabitur te <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 7 aliqua <hi rend="italic">scripsi:</hi> alia <hi rend="italic">PMF</hi> 8 fidei <hi rend="italic">PM,</hi> filii <hi rend="italic">F</hi> 9 genimina <lb/>
            <hi rend="italic">M (syll</hi>. ni 8 u. <hi rend="italic">n tn. 1) NGR3,</hi> gemina <hi rend="italic">PFR1</hi> 14 neque <hi rend="italic">PM,</hi> nec <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            16 utique astute <hi rend="italic">sell</hi>. non omnes perdocent (= <hi rend="italic">sie lehren vollstdndin)</hi> <lb/>
            17 omnia (ia <hi rend="italic">ex es M)</hi> scimus <hi rend="italic">MFGR3,</hi> omnes sumus <hi rend="italic">PR*</hi> 18 armabimns <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> armauimus <hi rend="italic">PMF</hi> 20 auspicamus (s in r) <hi rend="italic">M</hi> 22 nouissimu* <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> originem optime <hi rend="italic">M</hi> 25 sperauerat <hi rend="italic">R,</hi> separauerat <hi rend="italic">P (corr. R) MF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="181"/>
            alium ex martyrii praerogatiua loci potitum indignatus de <lb/>
            ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu <lb/>
            exciti praesumptione ultionis accendi. ad expugnandam <lb/>
            conuersus ueritatem et cuiusdam ueteris opinionis semen <lb/>
            nactus colubro suo uiam delineauit. eam postmodum Ptolomaeus <lb n="5"/>
            intrauit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in <lb/>
            personales substantias, sed extra deum determinatas, quas <lb/>
            Valentinus in ipsa summa diuinitatis ut sensus et affectus <lb/>
            (et) motus incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam <lb/>
            et Secundus et magus Marcus. multum circa imagines <lb n="10"/>
            legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus, <lb/>
            et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. solus ad hodiernum <lb/>
            Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia <lb/>
            regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi <lb/>
            suadere permissum est, quantum lupae feminae formam cotidie <lb n="15"/>
            supparare sollemne est. quidni, cum spiritale illud semen <lb/>
            suum sic in unoquoque recenseant? si aliquid noui adstruxerint, <lb/>
            reuelationem statim appellant praesumptionem et <lb/>
            charisma ingenium, nec unitatem * sed diuersitatem. ideoque <lb/>
            prospicimus seposita illos sollemni dissimulatione sua,

<note type="footnote"> 2 hautenticae <hi rend="italic">JI,</hi> autenticae F abrupit. ut <hi rend="italic">uulgo</hi> 3 accendi, ad <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 4 semen nactua <hi rend="italic">Lat:</hi> semini nactus <hi rend="italic">PMFRX,</hi> semini actu <hi rend="italic">R3,</hi> <lb/>
            semitam nactus <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 5 colubro suo <hi rend="italic">scripsi (cf. 179, 7-14; acerbe<lb/>
             autem</hi> suus <hi rend="italic">cuique hic uindicatur coluber haeretico):</hi> colubroso <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            colubrosum <hi rend="italic">Eng,</hi> Colorbaso <hi rend="italic">Lat (cf adu. omn. haer. c</hi>. 5), &lt;aatu) colubroso <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> declinauit <hi rend="italic">Oehlerus</hi> Ptolomaeus <hi rend="italic">scripsi:</hi> tholomaeus <lb/>
            <hi rend="italic">PMFy</hi> Ptolemaeus <hi rend="italic">R uulgo</hi> 7 personales substantias <hi rend="italic">R3,</hi> personale <lb/>
            i-i <hi rend="italic">F)</hi> substantia <hi rend="italic">PMFB1</hi> 9 et <hi rend="italic">add. Rig</hi> 13 anthiochiae <hi rend="italic">PM:</hi> <lb/>
            14 regularum eius jR3, regolar eius <hi rend="italic">P...łIRt,</hi> regulare ius <hi rend="italic">F</hi> 15 se sualere <lb/>
            = <hi rend="italic">sich gefallig darstellen</hi> feminae, <hi rend="italic">quod cum</hi> lupae, <hi rend="italic">non cum</hi> <lb/>
            formam <hi rend="italic">coniungendum est, nescio an remouendum sit ut interpretamentum <lb/>
            </hi> 16 supparare <hi rend="italic">R3,</hi> superare <hi rend="italic">PMFR1</hi> formam supparare = <hi rend="italic">ihr <lb/>
            iujieres herausputzen quidni cum R3, quid iniquum PJIFRt</hi> 17 recenseant <lb/>
            <hi rend="italic">PJI,</hi> recenseat <hi rend="italic">F</hi> 19 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> negant <hi rend="italic">uel</hi> dissimulant <lb/>
            <hi rend="italic">desidero</hi> 20 illos <hi rend="italic">scripsi:</hi> illa <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="182"/>
            plerosque diuidi (de) quibusdam articulis, etiam bona fide <lb/>
            dicturos \'hoc ita non est\' et \'hoc aliter accipio\' et \'hoc non <lb/>
            agnosco! uarietate enim innouata regularum facies habet etiam <lb/>
            colores ignorantiarum. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Mihi autem cum archetypis erit limes principalium <lb n="5"/>
            magistrorum, non cum adfectatis ducibus passiuorum discipulorum. <lb/>
            nec utique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas <lb/>
            tot iam uiri sanctitate et praestantia insignes, nec solum <lb/>
            nostri antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, <lb/>
            instructissimis uoluminibus et prodiderunt et retuderunt,<lb n="10"/>
            ut Iustinus, philosophus et martyr, ut Miltiades, ecclesiarum <lb/>
            sophista, ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus <lb/>
            explorator, ut Proculus noster, uirginis senectae et Christianae <lb/>
            eloquentiae dignitas, quos in omni opere fidei, quemadmodum <lb/>
            in isto, optauerim adsequi. aut si in totum haereses non sunt, <lb n="15"/>
            ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus, <lb/>
            praedicator illarum. porro si sunt, non aliae erunt quam <lb/>
            quae retractantur. nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias <lb/>
            habens fingat. 
</p></div></div></body></text></TEI>