Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia, plurimum ex apostatis ueritatis, et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant. custodiae officium conscientiae offucium est. confusio praedicatur, dum religio adseueratur. nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. idcirco et aditum prius cruciant [diutius initiant] quam consignant, . cum epoptas ante quinquennium instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem exhibere uideantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur iam silentii officium. adtente custoditur quod tarde inuenitur. ceterum tota in adytis diuinitas, tota suspiria epoptarum, totum signaculum linguae simulacrum membri uirilis reuelatur. sed naturae uenerandum nomen allegorica dispositio praetendens patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et conuicium falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis uerae 2 INCIP ADVERSVS VALENTINIANOS PM, Incipit liber eiusdem Q. Septimii Florentis Tertulliani aduersus Valentinianos F 7 offucium Scal: officium PMF 8 adseueratur PMF, adaeruatur Iun 10 diutius initiant secl. Eng 11 epoptaa ante Scal: et portas ante PM, et portas F epoptas seil. futuros ante = antea 13 uideantur PMF, uidentur Scal quantum F 15 tota (alterum) FRig: tot PM suspiria Rl, suspiriae P (corr. R) MF, siparia R3 epoptarum Scal: portarum PMF 17 intellege; sed allegorica dispositio, praetendens naturae uenerandum nomen, sacrilegium patrocinio coactae figurae obscurat. 18 obseraat F 19 falsi Rig XX XXVII. Tert. III. 12 religionis uanissima atque turpissima figmenta configurantes, — facili t claritati ex diuinae copiae occasione, quia de multis multa succidere est — Eleusinia Valentiniana fecerunt, lenocinio sancta, silentio magna, sola taciturnitate caelestia. si bona fide quaeras, concreto uultu, suspenso supercilio \'altum est\' aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant. si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt; si cominus certes, fatua simplicitate suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis ante committunt, quam suos fecerint. habent artificium, quo prius persuadeant quam edoceant. ueritas autem docendo persuadet, non suadendo docet Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque iungente: estote prudentes ut serpentes et simplices ut columbae. aut si nos propterea insipientes, quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices, quia sapientes? nocentissimi autem qui non - simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. et tamen malim meam partem meliori sumi uitio, si forte: praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei spectatur in simplicitate quaerendi, ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Solomonis. deinde infantes 15] Matth. 10, 16. 21] cf. Sap. 1. 1. 2 parenthesin indicaui liberalitate fort., celeritate Eng 3 succidere Rig: succedere PMF Eleusinia Rig: eleusiniana PMF Valentiniani Rig 4 lenocinio scripsi: lenocinia PMF magna scripsi: magno PMF 6 substiliter PM 7 subostendas FR, subostentas PM (corr. m. 1) 8 certes fatua simplicitate scripsi: certe statuam simplicitatem PMFR1, certes tuam simplicitatem R3, certes fatuam simplicitatem Rig 9 suam caedem scripsi: sua caede PMF 14 deficere cogatur R3, defigere cogitur PMFR1 20 meam PMF, in eam R, eam Oehlrrus uitio, si forte: praestat Eng: uitio, si forte praestat uulgo 22 spectatur Eng: expectat PMF, expectatur Oehlerus, spectat Rig quaerentes Pam 23 Salomonis R uulgo testimonium Christi *** [sanguine litauerunt. pueros uocem qui crucem clamant? nec pueri erant nec infantes, id est simplices non erant.] repuerescere nos et apostolus iubens secundum dominum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus simu(s, seme)l dedit sapientiae ordinem de simplicitate manandi. in summa: columba demonstrare Christum solita est, serpens uero temptare; illa est a primordio diuinae pacis praeco, ille a primordio diuinae imaginis praedo. ita facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere prudentia sola. [concutere potius et prodere]. Abscondat itaque se serpens, quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, in caeca detrudat per amfractus seriem suam; (si) euoluat, tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia. nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem, Christi figuram. nihil ueritas erubescit nisi solummodo abscondi; quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere, quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non 3] cf. Matth. 18, 3. 4] cf. I Cor. 14, 20. 1 lacunam signaui: habent, quod soli regnum dei hereditate habebunt intercidisse iudico; horum autem uerborum iactura librario uel lectori cuidam, sane satis insulso, locum dedit interpolandi quae abhinc in libris mss. leguntur, decepto uidelicet uerbis testimonium Christi, quod pro martyrum testimonio accepit . 3 repnerascere R uulgo iubens scripsi: iubet PMF 4 dominum scripsi: deum PMF 5 simu