Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique maerentibus. Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incompreheusibilis pater; sed intercessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit; etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi. Itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, paene scelus factum est. Namque ex illis duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, novissima natu Aeon (viderit soloecismus, Sophia enim nomen est) incontinentia sui aine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi innata in aliud membrum perniciem suam efflare. Sed enim sub praetextu dilectionis in patrem aemulatio superabat in Nun, solum de patre gaudentem. Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrata erat, et vincitur difficultate et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi; nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset. Quaedam et huic vis. Est fundamentum universitatis illius et extrinsecus custos, quem et Crucem appellant et Lytroten et Carpisten. Ita Sophia periculo exempta et tarde persussa, declinata investigatione patris, conquievit, et totam animationem, Enthymesin, cum passione, quae insuper acciderat, exposuit. Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter somniaverunt. Post irritos conatus et spei deiectionem deformatam eam pallore, credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non minus denegatum dolebat quam amissum. Dehinc in illo maerore ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, concepit et procreat feminam. Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere; sed et vultures feminas tantum parere aiunt. Et tamen sine masculo mater, et metuere postremo, ne finis quoque insisteret, et haerere de ratione casus, curare de occultatione. Remedia nusquam. Ubi enim iam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem erat natum? Dum in malis res est, suspicit, convertit ad patrem. Sed incassum enisa, ut vires deserebant, in preces succidit. Tota etiam propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus. Quidni? Causa mali tanti? Nullus tamen Sophiae exitus vacuit. Omnes aerumnae eius operantur. Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit. Ignorantia, pavor, maeror substantiae flunt. Ibi demum pater aliquando motus quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua, feminam marem, quia de patris sexu ita variant. Adiciunt autem Horon etiam Metagogea, id est circumductorem, vocari et Horotheten. Huius praedicant opera et repressam ab illicitis et purgatam a malis et deinceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem Passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam (Malum, quod aiunt, foras!), spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam. Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sopbiam coniugi reducem ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum. Turpissimum putem duorum masculorum. Aut femina erit Spiritus Sanctus, et vulneratur a femina masculus. Numen in his datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aconas naturam coniugiorum (vides quam rem plane) et innati coniectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. Et tamen tolerabo quod ita disserunt patrem nosse, ne nos et illud. Magis denotabo doctrinae perversitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. Hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. Filium autem constituunt adprehensibilem patris. Quomodo tamen adprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria, ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent, et veram inducerentur quietem.