<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex
omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis
utique maerentibus. Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat
et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et
quam incompreheusibilis pater; sed intercessit mater Sige, illa scilicet
quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit; etsi de patris
<pb xml:id="v.2.p.393"/>

nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi. Itaque
dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi
patrem uruntur, paene scelus factum est. Namque ex illis
duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, novissima
natu Aeon (viderit soloecismus, Sophia enim nomen est) incontinentia
sui aine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem
inquirere, et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in
illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam,
derivarat, ut solent vitia in corpore alibi innata in aliud membrum
perniciem suam efflare. Sed enim sub praetextu dilectionis
in patrem aemulatio superabat in Nun, solum de patre gaudentem.
Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrata erat, et vincitur
difficultate et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis
et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi; nec alias
quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset.
Quaedam et huic vis. Est fundamentum universitatis illius et extrinsecus
<pb xml:id="v.2.p.394"/>

custos, quem et Crucem appellant et Lytroten et Carpisten.
Ita Sophia periculo exempta et tarde persussa, declinata
investigatione patris, conquievit, et totam animationem, Enthymesin,
cum passione, quae insuper acciderat, exposuit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter somniaverunt.
Post irritos conatus et spei deiectionem deformatam eam
pallore, credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non
minus denegatum dolebat quam amissum. Dehinc in illo maerore
ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, concepit et procreat feminam.
Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere; sed et
vultures feminas tantum parere aiunt. Et tamen sine masculo
mater, et metuere postremo, ne finis quoque insisteret, et haerere
de ratione casus, curare de occultatione. Remedia nusquam.
Ubi enim iam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur
exponendi quod citra pudorem erat natum? Dum in malis res
est, suspicit, convertit ad patrem. Sed incassum enisa, ut vires
deserebant, in preces succidit. Tota etiam propinquitas pro ea
supplicat, vel maxime Nus. Quidni? Causa mali tanti? Nullus
tamen Sophiae exitus vacuit. Omnes aerumnae eius operantur.
Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit.
<pb xml:id="v.2.p.395"/>

Ignorantia, pavor, maeror substantiae flunt. Ibi demum pater
aliquando motus quem supra diximus Horon per Monogenem Nun
in haec promit in imagine sua, feminam marem, quia de
patris sexu ita variant. Adiciunt autem Horon etiam Metagogea,
id est circumductorem, vocari et Horotheten. Huius praedicant
opera et repressam ab illicitis et purgatam a malis et deinceps
confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem in
Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem
Passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra
eum factam (Malum, quod aiunt, foras!), spiritalem tamen substantiam
illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, sed informem
et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum
infirmum et feminam pronuntiatam.</p></div></div></body></text></TEI>