Igitur hoc libello, quo demonstrationem solum promittimus illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coactis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo eis usuri simus prius demandabo. Quorundam enim de Graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formam, quorundam nec do sexu genera conveniunt, quorundam usitatior in Graeco notitia est. Itaque plurimum Graeca ponemus; significantiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca, sed in lineis desuper notabuntur, ut signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant. Quamquam autem distulerim congressionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari, omnino erit delibatione transfunctoria expugnatio. Congressionis Iusionem deputa, lector, ante pugnam. Ostendam, sed non imprimam vulnera. Si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. Multa sunt sic digna revinci, ne gravitate adorentur. Vanitati proprie festivitas cedit. Congruit et veritati ridere, quia laetans, de aemulis suis ludere, quia secura est. Curandum plane ne risus eius rideatur si fuerit indignus; ceterum ubicunque dignus risus, officium est. Denique hoc modo incipiam. Primus omnium Ennius, poeta Romanus, Coenacula maxima caeli, simpliciter pronuntiavit, elati situs nomine, vel quia Iovem illic epulantem legerat apud Homerum. Sed haeretici quantas supernitates supernitatum, et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint, extulerint, expanderint, mirum est. Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis quot haereses fuerint. Meritorium factus est mundus. Insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum, nescio ubi. Illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas habitat. Hunc substantialiter quidem Αἰῶνα Τέλειον appellant, personaliter vero Προαρχὴν et Τὴν Ἀρχὴν, etiam Bython, quod in sublimibus habitanti minime congruebat. Innatum, immensum, infinitum, invisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse, si talem definiant qualem scimus esse debere, ut sic et ante omnia fuisse dicatur. Sed ut sit expostulo, nec aliud magis in huiusmodi denoto quam quod post omnia inveniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem iussit Epicurus. Et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam et Charin et Sigen insuper nominant. Et forte accedunt in illa commendatissima quiete monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. Hoc vice seminis in Sigae suae veluti genitalibus vulvae locis collocat. Suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit, utique silentio, Sige, et quem parit, Nus est, simillimum patri et parem per omnia. Denique solus hic capere su(??)ficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. Ita et ipse pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes. Atquin non proprie, siquidem non solus agnascitur. Nam cum illo processit et femina, cui Veritas nomen. Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur? Ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. Namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in Bytho. Et quale est ut in deo vita non fuerit? Sed et haec soboles ad initium universitatis et formationem Pleromatis totius emissa facit fructum, Hominem et Ecclesiam procreat. Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum, fraterna connubia Valentinianorum deorum, census omnes sanctitatis et maiestatis haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis. Ecce enim secunda Tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset, huic numero gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde coniugales, per copulam utriusque naturae. Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac Homo et Ecclesia, duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt quot ipsi procreaverunt. Reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et, Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. Contra duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Ainus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. Cogor hic quid ista nomina desiderent proferre de pari exemplo. In scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. Cum virum fortem peroraret, Venio, inquit, ad vos, optimi cives, de proelio cum victoria mea, eum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus, fortunatus, maximus, triumphalis. Et scholastici statim familiae Phosphori Φεῦ acclamant. Audisti Fortunatam et Hedonen et Acinetum et Theletum? Acclama familiae Ptolemaei Φεῦ. Hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo. Videamus quae sint istorum privilegia numerorum, quaternarii et octonarii et duodenarii. Interim in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum. Quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent, et nulla alia de paedagogio nomina. Quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et hetaeri et syntrophi noinantur? Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique maerentibus. Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incompreheusibilis pater; sed intercessit mater Sige, illa scilicet quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit; etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi. Itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, paene scelus factum est. Namque ex illis duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, novissima natu Aeon (viderit soloecismus, Sophia enim nomen est) incontinentia sui aine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam, derivarat, ut solent vitia in corpore alibi innata in aliud membrum perniciem suam efflare. Sed enim sub praetextu dilectionis in patrem aemulatio superabat in Nun, solum de patre gaudentem. Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrata erat, et vincitur difficultate et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi; nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset. Quaedam et huic vis. Est fundamentum universitatis illius et extrinsecus custos, quem et Crucem appellant et Lytroten et Carpisten. Ita Sophia periculo exempta et tarde persussa, declinata investigatione patris, conquievit, et totam animationem, Enthymesin, cum passione, quae insuper acciderat, exposuit. Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter somniaverunt. Post irritos conatus et spei deiectionem deformatam eam pallore, credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non minus denegatum dolebat quam amissum. Dehinc in illo maerore ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, concepit et procreat feminam. Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere; sed et vultures feminas tantum parere aiunt. Et tamen sine masculo mater, et metuere postremo, ne finis quoque insisteret, et haerere de ratione casus, curare de occultatione. Remedia nusquam. Ubi enim iam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi quod citra pudorem erat natum? Dum in malis res est, suspicit, convertit ad patrem. Sed incassum enisa, ut vires deserebant, in preces succidit. Tota etiam propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus. Quidni? Causa mali tanti? Nullus tamen Sophiae exitus vacuit. Omnes aerumnae eius operantur. Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit. Ignorantia, pavor, maeror substantiae flunt. Ibi demum pater aliquando motus quem supra diximus Horon per Monogenem Nun in haec promit in imagine sua, feminam marem, quia de patris sexu ita variant. Adiciunt autem Horon etiam Metagogea, id est circumductorem, vocari et Horotheten. Huius praedicant opera et repressam ab illicitis et purgatam a malis et deinceps confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem Passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra eum factam (Malum, quod aiunt, foras!), spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, sed informem et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum infirmum et feminam pronuntiatam.