<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p> Accipe alia ingonia circulatoria insignioris apud eos magistri,
qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: Est,
<pb xml:id="v.2.p.421"/>

inquit, ante omnia Proarche, inexcogitabile et inenarrabile et innominabile,
quod ego nomino Monoteta. Cum hac erat alia virtus,
quam et ipsam appello Henoteta. Monotes et Henotes, id est
Solitas et Unites, cum unum essent, protulerunt non proferentes
Initium omnium intellectuale, innascibile, invisibile, quod sermo
Monada vocavit. Huic adest comsubstantiva virtus, quam appellat
Unio. Hac igitur virtutes, Solitas, Singularitas, Unitas,
Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt. O differentia!
Mutetur Unio et Unitas, Singularitas est summa et Solitas.
Quamquam designaveris, unum est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p>Humanior iam Secundus, ut brevior, Ogdoadem in duas 
Tetradas dividens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras;
tantum quod desultricem et defetricem illam virtutem non
vult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus de substantia
venientibus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><p>De ipso iam domino Iesu quanta diversitas scinditur! Hi ex 
omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem
constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt; inde et in
ipsum Sermonis et Vitae concurrerunt tituli: isti ex duodecim
<pb xml:id="v.2.p.422"/>

potius, ex Hominis et Ecclesiae fetu, ideoque Filium Hominis
aiunt pronuntiatum(??) alii a Christo et Spiritu Sancto constabilie(??)dae
universitati provisis confictum et iure paternae appellationis
haeredem. Sunt qui Filium Hominis aliunde conceperint dicendum,
quoniam ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem
appellasse praesumpserint, ut quid amplius speres de eius dei fide
cui nunc adaequaris. Talia ingenia superfruticant apud illos ex
materni seminis redundantia. Atque ita inolescentes doctrinae
Valentinianorum in silvas iam exoleverunt Gnosticorum.</p></div></div></body></text></TEI>