Accipe alia ingonia circulatoria insignioris apud eos magistri, qui et pontificali sua auctoritate in hunc modum censuit: Est, inquit, ante omnia Proarche, inexcogitabile et inenarrabile et innominabile, quod ego nomino Monoteta. Cum hac erat alia virtus, quam et ipsam appello Henoteta. Monotes et Henotes, id est Solitas et Unites, cum unum essent, protulerunt non proferentes Initium omnium intellectuale, innascibile, invisibile, quod sermo Monada vocavit. Huic adest comsubstantiva virtus, quam appellat Unio. Hac igitur virtutes, Solitas, Singularitas, Unitas, Unio, ceteras prolationes Aeonum propagarunt. O differentia! Mutetur Unio et Unitas, Singularitas est summa et Solitas. Quamquam designaveris, unum est. Humanior iam Secundus, ut brevior, Ogdoadem in duas Tetradas dividens, in dexteram et sinistram, in lumen et tenebras; tantum quod desultricem et defetricem illam virtutem non vult ab aliquo deducere Aeonum, sed a fructibus de substantia venientibus. De ipso iam domino Iesu quanta diversitas scinditur! Hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt: illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt; inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerunt tituli: isti ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae fetu, ideoque Filium Hominis aiunt pronuntiatum(??) alii a Christo et Spiritu Sancto constabilie(??)dae universitati provisis confictum et iure paternae appellationis haeredem. Sunt qui Filium Hominis aliunde conceperint dicendum, quoniam ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Hominem appellasse praesumpserint, ut quid amplius speres de eius dei fide cui nunc adaequaris. Talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. Atque ita inolescentes doctrinae Valentinianorum in silvas iam exoleverunt Gnosticorum.