<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p>Pudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius 
coniugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum
deputare, et fortasse, Hoc deum, non, Hic deus, neutro genere
pronuntiant. Alii contra magis et masculum et feminam dicunt,
ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator
Fenestella.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p>Sunt qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, 
Ogdoadem ante omnia praemittentes, ex Tetrade quidem et ipsam,
sed et aliis nominibus derivatam. Primo enim constituunt Proarchen,
secundo AnennoÃ«ton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. Ex
Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex AnennoÃ«to
secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et
septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et octavo loco
Agenneton. Hoc quae ratio disponat, ut singula binis locis et quidem
tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere. Quid
enim recti habent quae tam perverse proferuntur?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><p>Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti nullum 
Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios
structum, sed mappa, quod aiunt, missa semel octoiugem istam
ex Patre et Ennoea eius exclusam. Ex ipso denique eius motu
nomina gerunt. Cum, inquiunt, cogitavit proferre, hoc Pater dictus
est. Cum protulit, quia vera protulit, hic Veritas appellate est.
Cum semetipsum voluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. Quos
autem praecogitavit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.
Sonuit Homo Sermonem, et hic est primogenitus filius, et Sermoni
accessit Vita, et Ogdoas prima conclusa est. Sed hoc taedium
omnino pusillum.</p><pb xml:id="v.2.p.420"/></div></div></body></text></TEI>