<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Superest de consummatione et dispensatione mercedis. Ubi 
Achamoth totam messem seminis sui perfecerit, dein colligere in
horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in
consparsionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur,
tunc consummatio urgebit. Igitur inprimis ipsa Achamoth, de
regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur
restituta Pleromati, et statim excipit compacticius ille Soter,
sponsus scilicet, et ambo coniugium novum fient; hic erit in
scripturis sponsus, et sponsalis Pleroma (credas enim, ubi de
loco in locum transmigratur, leges quoque Iulias intervenire):
sicut et scenam et Demiurgus tunc de Hebdomade caelesti in
<pb xml:id="v.2.p.416"/>

superiora mutabit, in vacuum iam coenaculum matris, sciens iam,
nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p> Humana vero gens in hoc exitus ibit: Choicae et materialis
<bibl n="Ies. XL, 6."/> notae totum interit interitum, quia omnis caro foenum; et anima
mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit. Iustorum
animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula
transmittentur. Agimus gratias, contenti erimus cum deo nostro
deputari, in quo census. Nihil animale in Pleromatis palatium
admittitur nisi spiritale examen Valentini. Illic itaque primo despoliantur
homines ipsi, id est interiores. Despoliari autem est
deponere animas quibus induti videbantur; easque Demiurgo suo
reddent, quas ab eo averterant. Ipsi autem spiritus in totum flent
intellectuales, neque detentui neque conspectui obnoxii, atque ita
invisibiliter in Pleroma recipientur. Furtim, si ita est. Quid
deinde? Angelis distribuentur, satellitibus Soteris. In filios putas?
Non. Sed in adparitores? Ne istud quidem. Sed in
imagines? Utinam vel hoc. In quid ergo, si non pudet dicere?
<pb xml:id="v.2.p.417"/>

In sponsas. Tunc illi Sabinas raptas iure matrimonii claudent.
Haec erit spiritalium merces, hoc praemium credendi. Fabulae
tales utiles, ut Marcus aut Gaius in hanc carnem barbatus et
haec omnia, severus maritus, pater, avus, proavus, certe quod
sufficit masculus, in nymphone Pleromatis ab angelo, tacendo iam
dixi, et forsitan parias aliquem Onesimum Aeonem. His nuptiis
recte deducendis pro face et flammeo tunc, credo, illo ignis arcanus
erumpet, et universam substantiam depopulatus ipse quoque
decineratis omnibus in nihilum finietur, et nulla iam fabula. Sed
nae ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo
prodiderim. Verendum mihi est ne Achamoth, quae se nec filio
agnitam voluit, insaniat, ne Theletus irascatur, ne Fortuna acerbetur.
<pb xml:id="v.2.p.418"/>

Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere ubi
post excessum omnino non nubitur, ubi superindui potius quam
despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis, non
angelus, non angela. Nemo mihi quicquam faciet, quem nec
tunc masculum invenient.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><p> Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam
etiam illa quae, ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem
interiectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse aliter
atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolemaei. Extiterunt
enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex coniugium
Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una
enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex
duabus facillimo prolatu. Primum coniugium Monogenem et Veritatem,
ad imaginem quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad
imaginem voluntatis marem Monogenem. Voluntatis enim vis, ut
quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum.</p><pb xml:id="v.2.p.419"/></div></div></body></text></TEI>