<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p> Interes Demiurgus omnium adhuc nescins, etsi aliquid et ipse
per prophetas contionabitur, ne huius quidem operis sui intellegens
(dividunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, in semen,
in Demiurgum), ubi adventum Soteris accepit, propere et
<bibl n="Matth. VIII, 5sq."/> ovanter accurrit cum omnibus viribus suis, centurio de evangelie.
Et de omnibus inluminatus ab illo etiam spem suam discit, quod
successurus sit in locum matris. Ita exinde securus dispensationem
mundi buius, vel maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto
tempore oportuerit, insequitur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p> Colligam nunc ex disperso ad concludendum, quae de totius
generis humani dispositione disserant. Triformem naturam primordio
professi, et tamen inunitam in Adam, inde iam dividunt
per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis
huiusm(??)di ex posteritate ipsius Adae, moralibus quoque differentiis
tripartitae. Cain et Abel et Seth, fontes quodammodo generis
humani, in totidem derivant argumenta naturae atque essentiae.
Ghoicum saluti degeneratum ad Cain redigunt, animale mediae spei
deliberatum ad Abel componunt, spiritale certae saluti praeiudicatum
<pb xml:id="v.2.p.413"/>

in Seth recondunt. Sic et animas ipsas duplici proprietate
discernunt, bonas et maias, secundum choicum statum ex Cain et
animalem ex Abel. Spiritalem ex Seth de obvenientia superducunt,
iam non naturam, sed indulgentiam, ut quos Achamoth in
superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas.
Choicum enim genus, id est malas animas, nunquam
capere salutaris. Inmutabilem enim et inreformabilem naturae
naturam pronuntiaverunt. Id ergo granum seminis spiritalis modicum
et parvulum iactu, sed eruditu huius fides augetur atque
provehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita ceteris
praevertunt, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit. Ex
earum ergo laterculo et in reges et in sacerdotes allegare consueverat,
quae nunc quoque, si plenam atque perfectam notitiam
adprehenderint istarum naeniarum, naturificatae iam spiritalis
conditionis germanitate certam obtinebunt salutem, immo omnimodo
debitam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p>Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla 
disciplinae munia observant, martyrii quoque eludentes necessitatem
<pb xml:id="v.2.p.414"/>

qua volunt interpretatione. Hanc enim regulam animali semini
praestitutam, ut salutem, quam non de privilegio status possidemus,
de suffragio actus elaboremus. Nobis enim inscriptura buius
seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Theleti,
et utique abortui deputamur, quod mater illorum. Sed nobis
quidem Vae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus
in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum
alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia
praesidum optaverimus. Illi vero de passivitate vitae et
diligentia delictorum generositatem suam vindicent, blandiente
suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. Nam et
honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos
meditandum atque celebrandum semper sacramentum comiti, id est
feminae, adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis,
<pb xml:id="v.2.p.415"/>

qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit.
Et quid facient spadones quos videmus apud illos?</p></div></div></body></text></TEI>