Interes Demiurgus omnium adhuc nescins, etsi aliquid et ipse per prophetas contionabitur, ne huius quidem operis sui intellegens (dividunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, in semen, in Demiurgum), ubi adventum Soteris accepit, propere et ovanter accurrit cum omnibus viribus suis, centurio de evangelie. Et de omnibus inluminatus ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris. Ita exinde securus dispensationem mundi buius, vel maxime ecclesiae protegendae nomine, quanto tempore oportuerit, insequitur. Colligam nunc ex disperso ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant. Triformem naturam primordio professi, et tamen inunitam in Adam, inde iam dividunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis huiusm(??)di ex posteritate ipsius Adae, moralibus quoque differentiis tripartitae. Cain et Abel et Seth, fontes quodammodo generis humani, in totidem derivant argumenta naturae atque essentiae. Ghoicum saluti degeneratum ad Cain redigunt, animale mediae spei deliberatum ad Abel componunt, spiritale certae saluti praeiudicatum in Seth recondunt. Sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et maias, secundum choicum statum ex Cain et animalem ex Abel. Spiritalem ex Seth de obvenientia superducunt, iam non naturam, sed indulgentiam, ut quos Achamoth in superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. Choicum enim genus, id est malas animas, nunquam capere salutaris. Inmutabilem enim et inreformabilem naturae naturam pronuntiaverunt. Id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum iactu, sed eruditu huius fides augetur atque provehitur, ut supra diximus, animaeque hoc ipso ita ceteris praevertunt, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit. Ex earum ergo laterculo et in reges et in sacerdotes allegare consueverat, quae nunc quoque, si plenam atque perfectam notitiam adprehenderint istarum naeniarum, naturificatae iam spiritalis conditionis germanitate certam obtinebunt salutem, immo omnimodo debitam. Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant, martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione. Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem, quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus. Nobis enim inscriptura buius seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Theleti, et utique abortui deputamur, quod mater illorum. Sed nobis quidem Vae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia praesidum optaverimus. Illi vero de passivitate vitae et diligentia delictorum generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. Nam et honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos meditandum atque celebrandum semper sacramentum comiti, id est feminae, adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis, qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit. Et quid facient spadones quos videmus apud illos?