<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p> Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium
<pb xml:id="v.2.p.409"/>

quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth in filio
Demiurgo sequestraverat, ne hoc quidem guaro. Accipe industriam
clandestinae providentiae huius. Ad hoc enim et deposuerat et
occultaverat, ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in
Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale, quasi per
canalem, anima derivaret in choicum, atque ita feturatum in corpore
materiali, velut in utero, et adultum illic, idoneum inveniretur
suscipiendo quandoque sermoni perfecto. Itaque cum Demiurgus
traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis
flatu ipsius insertus, et pariter corpori inductus, quis non magis
semen noverat matris Demiurgus quam ipsam. Hoc semen Ecclesiam
dicunt, Ecclesiae supernae speculum et hominis censum,
proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a
Demiurgo, choicum substantia á¼ÏÏá¿Ï, carnem materia. Habes
novum, id est quadruplum, Geryonem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Sic et exitum singulis dividunt. Materiali quidem, id est carnali, 
quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali
vero, quem et dextrum appellant, dubitatum eventum, utpote inter
materialem spiritalemque nutanti et illac debito qua plurimum
adnuerit. Ceterum spiritalem emitti in animalis comparationem, ut
erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit. Indiguisse
<pb xml:id="v.2.p.410"/>

enim animalem etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam
mundi prospectam, in hoc et Soterem in mundo repraesentatum,
in salutem scilicet animalis. Alia adhuc compositione
monstruosum volunt illum prosicias earum substantiarum induisse
quarum summam saluti esset redacturus, ut spiritalem quidem
susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a
Demiurgo induit, Christum, ceterum corporalem ex animali substantiam,
sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructam,
administrationis causa ideo tulisse quo congressui et conspectui
et contactui et defunctui ingratis subiaceret. Materiale autem
nihil in illo fuisse, utpote salutis alienum. Quasi aliis fuerit necessarius
quam egentibus salute. Et totum hoc, ut carnis nostrae
habitum alienando a Christo a spe etiam salutis expellant.</p><pb xml:id="v.2.p.411"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Nunc reddo de Christo, is quem tanta licentia Iesum inserunt 
quidam, quanta spiritale semen animali cum inflatu infulciunt,
fartilia nescio quae commenti et hominum et deorum suorum. Esse
etiam Demiurge suum Christum, filium naturalem. Denique animalem
prolatum ab ipse, promulgatum prophetis, in praepositionum
quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine
editum, quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio
more processerit per ipsam, non ex ipsa, non matrem
eam, sed viam passus. Super hunc itaque Christum devolasse
tunc in baptismatis sacramento Iesum per effigiem columbae.
Fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis
condimentum, ne marcesceret scilicet reliqua farsura. Nam in figuram
principalis Tetradis quatuor eum substantiis stipant, spiritali
Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarvativa, et illa
Sotericiana, id est columbina. Et Soter quidem permensit in
Christo, impassibilis, inlaesibilis, inadprehensibilis. Denique cum
ad adprehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati.
Proinde nec matris semen admisit iniurias, aeque insubditivum,
et ne ipsi quidem Demiurgo compertum. Patitur vero animalis et
carneus Christus in delineationem superioris Christi, qui ad
Achamoth formandam substantivali, non agnitionali, forma cruci,
<pb xml:id="v.2.p.412"/>

id est Horo, fuerat innixus. Ita omnia in imagines urgent, plane
et ipsi imaginarii Christiani.</p></div></div></body></text></TEI>