<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo 
sordidior capit. Ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex
qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum
genituras notant. Et tamen diabolum quoque opus Demiurgi affirmant,
et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum <bibl n="Eph. VI, 12."/>
defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem.
Meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Singularium autem potestatum arces his finibus collocant. In 
summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante
lineam extremam. Inferius illum metatur medietatem Achamoth,
filium calcans. Subest enim Demiurgus in Hebdomade sua, magis
diabolus, in isto nobiscum communi mundo, coÃ«lementato et concorporificato,
ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus,
<pb xml:id="v.2.p.408"/>

qua nec aÃ«rem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram
omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum
temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia
metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum. His omnibus
elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. Cuius originalem
Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor
motiunculis eius excussum. Credas enim illam in tantis
vexationibus etiam febricitasse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta?
Molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert, et
substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam
novimus, terra (quasi non, etsi arida postmodum, adhuc
tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo siccaverit), sed
ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae, de fluxili
et fusili eius, quod unde fuerit haud queo aestimare, quia nusquam
est. Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem
omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituritis et
gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde
sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. Figulat ita hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. Sic erit et choicus
et animalis, ad imaginem et similitudinem factus; quadruplex res;
ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet, etsi non
ex materia Demiurgus, similitudo autem animalis, hoc enim et
Demiurgus. Habes duos. Interim carnalem superficiem postea
aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam
sensui.</p></div></div></body></text></TEI>