Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit. Ex nequitia enim maeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant. Et tamen diabolum quoque opus Demiurgi affirmant, et Munditenentem appellant et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam Demiurgum, ut animalem. Meretur ab illis praelationem cui omnes haereses procurantur. Singularium autem potestatum arces his finibus collocant. In summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam. Inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans. Subest enim Demiurgus in Hebdomade sua, magis diabolus, in isto nobiscum communi mundo, coëlementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aërem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae maestitia colasset, sicut animalia metus, sicut conversio eius ipsum Demiurgum. His omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est. Cuius originalem Sophiae passionem quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis eius excussum. Credas enim illam in tantis vexationibus etiam febricitasse. Cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta? Molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert, et substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam novimus, terra (quasi non, etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo siccaverit), sed ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae, de fluxili et fusili eius, quod unde fuerit haud queo aestimare, quia nusquam est. Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituritis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. Figulat ita hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. Sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus; quadruplex res; ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet, etsi non ex materia Demiurgus, similitudo autem animalis, hoc enim et Demiurgus. Habes duos. Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.