Abhinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus ecce iam proficit et in opera maiora frugescit. Prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata (pudet, sed aliter exprimere non est) quodammodo subavit interea et ipsa in illos, et conceptu statim intumuit spiritali, ad imaginem ipsam quam vis laetantis et laetitia prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat. Peperit denique, et facta est exinde trinitas generum ex trinitate causarum, unum materiale, quod ex passione, aliud animale, quod ex conversione, tertium spiritale, quod ex imaginatione. Hac auctoritate triam scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fare enim paria et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit. Eo animo se unum ad animale convertit, prolatis Soteris disciplinis. Et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem et Demiurgum et regem universorum, quae post illum. Ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et velut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem movebatur. Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum, quas ad dexteram commendant, Patrem nuncupent, materiarum vero, quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent, Regem autem communiter in universitatem. Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a qua res agebantur, nisi quod iam nec ab illa. Cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus, ut ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret, incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eundem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero, Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent. Cum imagines audio tantas trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum? feminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris? imaginem Nu ignorantis patrem et Angelos famulos, simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino pingere, et Ptolemaeum describere de Valentino. Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in ignominiosa aeterni exsilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum, repurgata confusione et distincta diversitate duplicis substantiae illius disclusae, animalium et materiarum. Ex incorporalibus corpora aedificat, gravis, levia, sublimantia atque vergentia, caelestia atque terrena. Tum ipsam caelorum septemplicem scenam solio desuper suo finit. Unde et Sabbatum dictus ab hebdomade sedis suae, et Ogdoada mater Achamoth ab argumento Ogdoadis primogenitalis. Caelos autem noëros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum Archangelum quartum, quoniam et hunc supra caelum tertium pangunt, ex cuius virtute sumpserit Adam, deversatus illic inter nubeculas et arbusculas. Satis meminerat Ptolemaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et in caelestibus nuceta praesumpsit. Operatur Demiurgus ignorans, et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. Plane mater sciebat. Quidni suggerebat, quae et effectum suum ministrabat? Sed tantum fastigium filio exstruens per ea opera, quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea quaeram. Interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem, qussi Matrem Terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum. Ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam, ne dixerim cetera. Alioquin Demiurgus adeo rerum non erat compos, de animalibus scilicet censu invalitudinis spiritalia accedere, ut se solum ratus contionaretur, Ego deus, et absque me non est. Certe tamen non fuisse se retro sciebat. Ergo et factum intellegebat et factitatorem facti esse quemcunque. Quomodo ergo solus sibi videbatur, etsi non certus, saltim suspectus de aliquo factitatore?