Convertitur enim ad preces et ipsa more materno. Sed Christus, quem iam pigebat extra Pleroma proficisci, vicarium praeficit Paracletum. Soterem (hic erit Iesus, largito ei patre universorum Aeonum summam potestatem, subiciendis eis omnibus, uti in ipso secundum apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum Augelorum, credas et cum duodecim fascibus. Ibi demum adventu pompatico eius concussa Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis et verecundiae; dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum. Quibus inde conceperat viribus occurrit illi, Κύριε Χαῖρε. Hic, opinor, susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat, non eadem neglegentia in exterminium discretis quae acciderat in casibus matris. Sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit; atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae corporalem paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum condicio ordinaretur, de vitiis pessima, de conversione passionalis. Haec erit materia, quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt. Abhinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus ecce iam proficit et in opera maiora frugescit. Prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata (pudet, sed aliter exprimere non est) quodammodo subavit interea et ipsa in illos, et conceptu statim intumuit spiritali, ad imaginem ipsam quam vis laetantis et laetitia prurientis intentionis imbiberat et sibi intimarat. Peperit denique, et facta est exinde trinitas generum ex trinitate causarum, unum materiale, quod ex passione, aliud animale, quod ex conversione, tertium spiritale, quod ex imaginatione. Hac auctoritate triam scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fare enim paria et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit. Eo animo se unum ad animale convertit, prolatis Soteris disciplinis. Et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem et Demiurgum et regem universorum, quae post illum. Ab illo enim; si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens eius, et velut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem movebatur. Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum, quas ad dexteram commendant, Patrem nuncupent, materiarum vero, quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent, Regem autem communiter in universitatem.