Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sopbiam coniugi reducem ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum. Turpissimum putem duorum masculorum. Aut femina erit Spiritus Sanctus, et vulneratur a femina masculus. Numen in his datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab eius officii societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere Aconas naturam coniugiorum (vides quam rem plane) et innati coniectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. Et tamen tolerabo quod ita disserunt patrem nosse, ne nos et illud. Magis denotabo doctrinae perversitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile vero eius generationis illorum et formationis esse rationem. Hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. Filium autem constituunt adprehensibilem patris. Quomodo tamen adprehendatur tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria, ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi nossent, et veram inducerentur quietem. Itaque omnes forma et scientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae, in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses suas delevisset, si hodie maiorem cognovisset. Exinde refecti sunt, et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur omni iocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale aliquid et Aeones, unum iam omnes etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat conferunt in medium. Vane, opinor. Si enim unum erant omnes, ex supra dicta peraequatione vacabat symbolae ratio, quae ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conterebant, quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de forma ipsius iam peraequationis. Igitur ex aere collaticio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt, Iesum. Eum cognominant Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolemaei. Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpian vocari a tam otiosis auctoribus nominum. Ut autem tantum sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si vero Soteri consubstantivos (ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia eius inter satellites coaequales? Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et nascentium et nubentium et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio patris periculosissimum casum, Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum. Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum. Quod superest, inquis, Vos valete et plaudite! Immo quod superest, inquam, vos audite et proficite. Ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scena. Alia autem trans siparium cothurnatio est, extra Pleroma dico. Et tamen si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis extra iam in libero, ubi deus non erat? Namque Enthymesis, sive iam Achamoth, quod abhinc scriptum hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. Certe nec forma nec facies ulla, intempestiva scilicet et abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus, solius substantiae, non etiam scientiae, forma. Et tamen cum aliquo peculio relinquitur. Iteratur odor incorruptibilitatis, quo compos casus sui potiorum desiderio superaretur. Hac misericordia functus, non sine Spiritus Sancti societate, recurrit Christus in Pleroma. Usus est rerum ex liberalitatibus quoque nomina accedere. Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc quaeritur, Sophia de patre manat, Spiritus Sanctus ex angelo. Accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat, desiderium. Itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere quem si omnino non noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen eius ignotum cum ipso requirebat? Et tamen temptavit, et fortasse adprehendisset, si non idem IIoros, qui matri eius tam prospere venerat, nune tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in eam, Iao! quasi, Porro Quirites! aut, Fidem Caesaris! Inde invenitur Iao in scripturis. Ita depulsa quominus pergeret, nec habens supervolare crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa, omni genere eius coepit adfligi, maerere, quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur, consternatione, tum ignorantia. Nec ut mater eius. Illa enim Aeon. At haec pro condicione deterius, insurgente adhuc et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata. Age nunc, discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi; quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum recogitavit. Audisti conversionem, genus aliud passionis. Ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitiese, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. Audisti maerorem et timorem. Ex his initiata sunt cetera. Nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. Hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. Habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes utique et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit, quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit, quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit, quae masculos molles. Caelestes imbres pipiavit Achamoth, et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. Et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum, qua conspecti Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit. Cuius hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat, idcirco ne semper nos in tenebris moraremur! Nec obstupescas qui laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo, cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defluxerit saeculo. O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore - omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset, - vel ne cogeretur desertores suos supplicare. Convertitur enim ad preces et ipsa more materno. Sed Christus, quem iam pigebat extra Pleroma proficisci, vicarium praeficit Paracletum. Soterem (hic erit Iesus, largito ei patre universorum Aeonum summam potestatem, subiciendis eis omnibus, uti in ipso secundum apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum Augelorum, credas et cum duodecim fascibus. Ibi demum adventu pompatico eius concussa Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis et verecundiae; dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum. Quibus inde conceperat viribus occurrit illi, Κύριε Χαῖρε. Hic, opinor, susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat, non eadem neglegentia in exterminium discretis quae acciderat in casibus matris. Sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit; atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae corporalem paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum condicio ordinaretur, de vitiis pessima, de conversione passionalis. Haec erit materia, quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.