<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sopbiam 
coniugi reducem ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane
de patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo
iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret,
novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum.
<pb xml:id="v.2.p.396"/>

Turpissimum putem duorum masculorum. Aut femina erit
Spiritus Sanctus, et vulneratur a femina masculus. Numen in his
datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab eius officii
societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio
quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere
Aconas naturam coniugiorum (vides quam rem plane) et innati
coniectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris,
quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu
denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. Et
tamen tolerabo quod ita disserunt patrem nosse, ne nos et illud.
Magis denotabo doctrinae perversitatem, quod docebantur incomprehensibile
quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile
vero eius generationis illorum et formationis esse
rationem. Hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire
deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis
est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed
<pb xml:id="v.2.p.397"/>

nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. Filium autem
constituunt adprehensibilem patris. Quomodo tamen adprehendatur
tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria,
ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi
nossent, et veram inducerentur quietem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Itaque omnes forma et scientia peraequantur, facti omnes 
quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur
in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae, in Sigas,
in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses
suas delevisset, si hodie maiorem cognovisset. Exinde refecti sunt,
et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi magno
cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse
laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur
omni iocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non
etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias
gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale
aliquid et Aeones, unum iam omnes etiam forma, nedum sententia;
convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et
<pb xml:id="v.2.p.398"/>

Spiritu Sancto quod optimum atque pulcherrimum unusquisque
florebat conferunt in medium. Vane, opinor. Si enim unum erant
omnes, ex supra dicta peraequatione vacabat symbolae ratio, quae
ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conterebant,
quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de
forma ipsius iam peraequationis. Igitur ex aere collaticio, quod
aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus
fructumque perfectum compingunt, Iesum. Eum cognominant
Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut
ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram
Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolemaei.
Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpian
<pb xml:id="v.2.p.399"/>

vocari a tam otiosis auctoribus nominum. Ut autem tantum
sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos
proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si vero Soteri consubstantivos
(ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia
eius inter satellites coaequales?</p></div></div></body></text></TEI>